|
COLLOQUIUM HEPTAPLOMERES DE RERUM SUBLIMIUM ARCANIS ABDITIS |
||||||||||||||||||||||||||||||
LIBER QUARTUS.Die consequenti OCTAVIUS tragoediam a se compositam obtulit Coronaeo de parricidio1 trium Solimanni principis liberorum, quam Coronaeus propter autoris eruditionem, tum propter argumenti dignitatem me legere jussit. Et2 cum ad extremum usque prandium persecutus essem, omnes Octavio gratulati sunt ac potissimum Coronaeus, qui Octavium vehementer laudavit, cum diceret, tragoediam illam et verborum luminibus et gravitate sententiarum et rerum gestarum ordine et carminum varietate eleganter scriptam.
1. Alius: parricidis.
2. Alii: At.
Cum autem de1 more Deo gratias egissent, laudatoriis canticis animum oblectati: Saepe, inquit CORONAEUS, admiratus sum, cur tanta sit suavitas in voce diapason2, diapente, diatessaron simul confusis, ut nunc audistis concentum3 pleno systemate jucundissimum vocis acutissimae cum gravissima confusae4, interjectis quarta et quinta, cum tamen acutissima gravissimae contraria sit, cur item unisoni concentus, in quibus nihil contrarium insit, non sine molestia ab auribus eruditis ferantur.
1. Alibi: pro.
2. Alius: diabasion. 3. Alius: commentum.
4. Alius: confuse.
FRIDERICUS: Plerique arbitrantur, consonantiam tunc effici gratiorem, cum rationes numerorum inter se congruant. CURTIUS: Illud quidem a doctissimis miror probari, cum nullae rationes aptius sibi convenire videantur, quam geometricae continuae, quoniam extrema primis, media utrisque, omnia omnibus consentiant, etiam locis et ordinibus communicatis, ut 2, 4, 8, 16, quibus tamen deficit concentus ille gratissimus, quem auribus consectamur, numeris hoc modo collocatis, 2, 3, 4, 6, in quibus tamen rationes a se invicem1 avulsas cernimus. Quid enim causae est, cur sesqui altera 2. 3. gratissima sit, sesqui octava 8. 9. graviter offendat2 aures?
1. Deest in alio codice.
2. Alibi: offendit.
OCTAVIUS: Concentum effici puto, cum plures soni misceri possent, cum vero1 misceri nequeunt, pugna, uter utrum vincat ac subeat aures, sensus teneros hominum argutiorum offendit.
1. Alii: vi.
SENAMUS: Nec ratio numerorum, nec mixtio vocum hanc suavitatem creare mihi videntur, cum varietas colorum oculis objecta1 gratior sit, quam si omnes simul misceantur. Item olei recentis et aceti, quae nulla vi misceri possunt, gratissimus est sapor, avium etiam dissimillimi cantus nulla ratione confusi jucundissimam auribus afferunt oblectationem, ut Platoni mirum videatur, cur nihil absonum ac dissentaneum in avium cantu percipiatur, quantumvis hominum vocibus ac fidibus conjungantur.
1. Alius: subjecta.
113 TORALBA: Ego vero gratam illam colorum, saporum, odorum, concentuum oblectationem a congruentia naturae cujusque pendere opinor, congruentiam a contrariorum mixtione et colligatione1 confusa. Nam calidissima et frigidissima tactum offendunt, item candidissima et obscurissima visum, dulcissima et amarissima gustum, ea tamen si naturâ vel arte confusa sunt, jucundissima sentiuntur. Quod enim Seneca scribit, ex opinione Stoicorum nihil bono viro mali contingere posse, quoniam contraria miscentur, vix mihi probari potest. Nam si aqua ferventissima2 pulveri frigidissimo ac siccissimo misceatur, contrariorum confusio maxima existit, arte contemperata et tactu jucunda. Elementaria quoque corpora, quae in natura ipsa coagmentata sunt, ex contrariis qualitatibus et elementis confusa videmus, quae arte nulla Galenus confundi posse judicavit. Atque ita Senecam tueri possumus et a reprehensione vindicare, si dicimus3, illum de substantiis, non de qualitatibus et accidentibus intellexisse. Nihil enim tam facile confundi potest, quam aqua vino, non tamen inter se miscentur, ut quae naturâ mista sunt, quia vinum ab aqua separatur spongia oleo perfusa! Item4 aurum cum argento quidem arte confunditur, et conflatur aes cum argento, aqua tamen chrysulia divelluntur, quae tamen si natura ipsa confudisset, nunquam a se ipso distraherentur, ut in electro, quod natura ipsa ex auro et argento aequis portionibus contemperavit.
1. Alius: alligatione.
2. Alii: fervidissima. 3. Alius: demus.
4. Sequentia haec verba Toralbae omnia desiderantur in alio
codice.
SENAMUS: Si nulla est in substantiis contrarietas, qui fieri potest, ut contrariae substantiae misceantur? TORALBA: Ita quidem putavit Aristoteles, substantiae nihil contrarium esse, sed cum formae forma contrarium sit, forma ignis formae aquae, et accidentium contrarietas, puta extremae siccitatis et humiditatis, summi caloris et frigoris, nonnisi a formarum ignis et aquae inter se tota natura dissidentium contrarietate prodeat, quis dubitet, formas utrasque res substantia inter se contrarias esse? Illud enim a natura decretum certissimum divulgatur1, non tam latine2 quam ad id quod quaeritur accommodate: propter quod unumquodque tale3 est, illud magis est tale, et illius magis, si accidentia ignis et aquae propter vim formarum4 inter se contraria esse5 oportet; quae igitur inter se contraria sunt ipsa natura, non possunt arte misceri, sed tantum confundi aut conjungi, aut copulari, ut unum esse videantur, puta oxymel gustui jucundissimum, ex aceto et melle et ex amaro omnium dulcium levi6 adustione fit γλυκύπικρον, palato gratissimus sapor.
1. Alibi: divagatur.
2. Alii: latius. 3. Alii: late. 4. Alibi:
formalem. 5. Desunt haec septem sequentia verba in
aliia codicibus. 6. Alius: leni.
FRIDERICUS: In musicis modulationibus contrarietas illa non videtur perire, sed extrema contraria mediis interjectis colligantur1. Nam vox 114 assa2 τῶν ὑπάτῶν cum extrema acutissima τῶν ὑπερβολαίων vel3 octava διαπασῶν4 suavem efficit consonantiam, quoniam ex contrariis tota diametro coalescit. Quibus si mediam vocem adjunxeris, cum altero quidem extremo efficiet diapason, cum altero diapente, unde gratissimus5 omnium modulationum concentus exsistit, ex6 apta7 scilicet contrariorum colligatione.
1. Alii: colliguntur.
2. In uno codice ad marginem: vox gratissima. 3. Alius:
et. 4. Desunt haec septem antecedentia verba in alio
codice. 5. Alius: gravissimus. 6. Desunt haec
sequentia quinque verba in alio codice. 7. Alibi: ipsa.
TORALBA: Id quidem in tota natura latissime patet, ut contraria mediis quibusdam interjectis colligata universitatis mirabilem concordiam1 tueantur, quae alioquin penitus interiret,2 si vel totus hic mundus ignis esset aut humor, sic etiam duo3 ὁμόφωνα omnem auferrent harmoniae suavitatem.
1. Alibi:
concordantiam. 2. Alius: periret. 3. Deest
in alio codice.
FRIDERICUS: Profecto1 coelestes conversiones inter se contrariae ac trepidante motu retinentur, et contraria Martis et Saturni vis moderata Jovis luce intermedia temperatur.
1. Alius codex habet:
Profecto in coelestibus etiam conversionibus Martis et Saturni vis
moderata etc.
SENAMUS: Qui fit igitur, ut temperamentum illud salutare aliquo1 semper impedimento conturbari videamus, valetudinem inquam morbis, voluptatem dolore, quietem animorum perturbatione?
1. Alius: alieno.
CURTIUS: Illud impedimentum non minus utile est, quam in civitate lacuna qua sordes excipiantur. Nec minus rubeta est1 necessaria in hortis aut aranea in aedibus ad venena ubique2 colligenda, quam carnifex in republica. Quin etiam summa illa suavitas concentus, quam modo avidissime3 hausimus, non tamen jucunda exstitisset, nisi dissonum aliquid ac durum auribus delicatis musicus artificiosissime prius adhibuisset, quoniam voluptatis ea vis est, ut non modo sine antecedente dolore non percipiatur, verum etiam fastidium pariat, diutius continuata. Hanc rerum4 omnium contrarietatem, ab immortali Deo mirabili sapientia temperatam, his versibus studimus imitari:
Creator orbis omnium ter maxime,
Ter optime coeli parens,
Qui mundi temperas vicissitudines,
Dans justa rebus pondera,
Et qui metiris singula suis modis
Numero, ratione, tempore,
Qui vinculo non dissolubili duas
Ubicunque res contrarias
Connectis admirabili prudentia,
115
Salutes singulis parans,
Qui discrepantibus sonis ac vocibus
Melodiam contemperans,
Sed eruditis5 auribus
gratissimam,
Mederis aegritudini,
Qui fervidis admicuisti frigida,
Et aridis humentia6,
Acerba lenioribus, doloribus
Suavitatem proximam,
Tenebras lumini, quietem motui,
Adversa rebus prosperis,
Qui siderum coelestium cursus ratos
Ab ortu versus occidens,
Ab occidente versus ortum dirigis,
Contrariis moventibus,
Qui jungis antipathiam consensui,
Amica7 tetris hostibus:
Haec hujus8 orbis maxima9
concordia
Discors salutem continet.
1. Alibi: sunt.
2. Alius: undique. 3. Alius: suavissime.
4. Alius: vero. 5. Alius: crudis.
6. Alius: humectantia. 7. Alius: Animam.
8. Deest in aliis codicibus. 9. Alibi: maximi.
TORALBA: At ne in republica quidem virorum illustrium justitia, integritas aut virtus ulla perciperetur, ni flagitiosi aliquot bonis confusi, sani furiosis, fortes ignavis, divites egentibus, nobilibus infames, iisdem moenibus ac tectis continerentur, modo mala, si tamen usquam sunt, bonis imbecilliora sint. Quin etiam hae disputationes, quas instituit Coronaeus, nullam utilitatem aut voluptatem allaturae essent, nisi contrariis argumentis ac rationibus splendescerent. SENAMUS: Non intelligo, quam ob rem civitas non sit beatior futura, quae omnes improbos exegerit, quam quae sceleratos aliquot1 restare velit2? aut cur3 isto modo discordia concors esse possit, cum nullum ad civium et amicorum concordiam sempiternam vinculum arctius esse queat, quam in caritate mutua rerum divinarum ac humanarum summa consensio et voluntas.
1. Alibi: aliquos.
2. Alius: voluit. 3. Alibi: an.
CURTIUS: Ista quidem est ficta verbis M. Tullii1 sententia, quam suis ipsis factis oppugnavit, ut minus quaerendum sit, quid sentiat, cum appareat, quid fecerit. Quis2 enim Epicuraeos magis coluit, quam Atticus? Cui tamen mortalium Cicero magis amicus, quam Attico, extitit unquam? At nihilominus Cicero sectam Academicorum secutus est, quamdiu vixit, Epicuraeos scriptis omnibus3 lacerans, quia nihil difficilius est, quam de sceleratis loquentem abstinere maledicto, ut Theophrastus dicere solebat.
1. In libro de
amicitia. 2. Alius: Quis enim Epicurum calluit, quam etc.
3. Alibi: omnes scriptis.
116 TORALBA: Pugnabant1 quidem Academicorum, Stoicorum, Peripateticorum, Epicuraeorum ac Cynicorum sectae, concordiam tamen in eadem civitate facile tuebantur, quia contrariae sectae Epicureorum et Stoicorum mediis ordinibus interjectis Academicorum et Peripateticorum quasi vinculis quibusdam conjungebantur, alioqui si unum uni contrarium nullo interjecto medio copuletur, pugna quaedam perpetua futura2 sit oportet.
1. Alibi: pugnant.
2. Deest alibi.
FRIDERICUS: Res omnium mihi difficillima visa est semper1, in tanta opinionum inter se de rebus humanis ac divinis dissidentium varietate amicitiam colere aut concordiam tueri.
1. Deest in aliis.
CURTIUS: Aliud est amicitiam colere, aliud concordiam tueri. Nam ut singularum rerum discrepantiae ad unius universitatis concentum conspirant, ita quoque singulorum civium inimicitiae universorum concordiam alunt. Nec Romana civitas tam floruit, quam cum patricii plebejis, furor tribunitius obsisteret libidini consulari1. Ob id enim M. Cato Censorius jurgia inter servos et dissidia inter magistratus serere solebat, ne improba conspirationis fide vel consensu alteri rem privatam, alteri rem publicam depecularentur. Nec aliter Lycurgus2 faciendum decrevit, cum magistratus ac legatos ad eadem munera3 accerseret, quos intestinis odiis dissidere intelligebat.
1. Plutarchus in
Catone. 2. Plutarchus in Lycurgo. 3. Alibi: munia.
CORONAEUS: Id quidem in hac republica non gravate admittimus, si1 plures sunt ejusdem curationis et muneris collegae. Nam tertius duos discrepantes inter se ad concordiam cogit, cum alteri sese conjunxerit. Alioqui periculosum mihi videtur, duobus adversariis eandem committere curationem. Quamdiu enim M. Crassus vixit, nulla fuit Pompejum inter et Caesarem discrepantia voluntatum, quoniam Crassus Caesarem Pompejo quasi media vox facile conciliabat; sed2, Crasso in Chaldaea caeso, ad arma civilia concursum est a duobus, non secus3 ac, M. Lepido de culmine triumvirali dejecto, secutum est civile bellum inter Antonium et Augustum.
1. Alibi: sed.
2. Desunt haec quindecim verba in alio codice. 3. Alibi:
aliter.
SALOMO: Istud quidem assentior in optimatum et populari civitate, sed in regio dominatu nihil vetat duos adversarios in eodem magistratu conjungere1, quoniam regia potestate facile coguntur, ut Alexander M. Hephaestionem Cratero nutu solo conciliavit. Id autem in ipsa natura magis perspicuum fit, quae ipsa antiquissimum est reipublicae bene constitutae exemplar, non modo elementa contraria, sed etiam sidera ipsa, atque adeo angelorum dominationes unius divinae majestatis potestate cohiberi. Itaque Deus solus dicitur pacem in sedibus excelsis conciliare.
1. Alibi: conjugare.
SENAMUS: Etiamne inter angelos bella civilia geruntur? SALOMO: Ego mundum intelligibilem seu angelicum solo Dei nutu, coelestem ab angelico, elementarem a coelesti gubernari et superiora inferiorum 117 exemplaria esse statuo. Quod si virtutis certamen1 saepe inter optimos duces ac magistratus existit, si elementa inter se pugnant, si coelestium siderum contrarios motus videmus, quis dubitet inter angelos etiam intercedere contentiones? Huc etiam pertinet illa vox angeli ad Danielem2: Princeps regni Persici restitit mihi dies viginti, sed Michael inter principes mihi praesto fuit. Ita illa Dei vox ad Pharaonem, quam secretiori sensu daemonum3 principem significare4 diximus5: Excitavi ego te, ut exercerem potestatem meam, ut nominis mei fama toto terrarum orbe disseminaretur6. Igitur inter angelos non nisi virtutum et illustrium animorum certamen existit: inter homines rarius7 virtutes8 cum virtutibus, saepe9 vitia cum virtutibus, etiam vitia cum vitiis, opinio cum opinione, pietas cum impietate, religio cum superstitione et religione, saepissime tamen cum superstitione superstitio ipsa10 certat.
1. Alius: examen.
2. Danielis 10, 13. 3. Alibi: daemoniorum.
4. Alius: qua ... significari. 5. Exod. 9, 15.
Rom. 9, 17. 6. Alius: dissiparetur. 7. Alius:
varias. 8. Alius addit: vero. 9. Alibi:
saepius etiam. 10. Alius: haec ipsa.
FRIDERICUS: Profecto1 mirum saepe mihi visum est, in tanta sectarum varietate et multitudine, quantam Epiphanius et Tertullianus commemorant, i.e. amplius 120 (quanquam Themistius amplius2 250 exstitisse tradit) civitatum concordiam ullam3 existere potuisse, cum hac aetate pro duarum religionum inter Christianos discrepantia tot tantaque bella, tot civitatum eversiones sequantur.
1. Deest alibi. 2. Alius:
plures. 3. Alibi: unquam.
CURTIUS: Nihil in republica perniciosius est, quam cives in duas factiones scindi1, sive de legibus sive de honoribus sive de religione disputetur, at si plures sint2 factiones, nihil est a bello civili metuendum, cum alii aliis, quasi mediis vocibus intercedentibus, stabilem civitatis3 concentum et harmoniam tueantur.
1. Desunt haec sedecim
sequentia verba in aliis codicibus. 2. Alibi: sunt.
3. Alibi: civitatum.
TORALBA: Haec quidem ratio est a musicis modulationibus aptissime quaesita. Naturalis vero subtilior1 est, quia scilicet unum uni tantum, plura eidem contraria per naturam esse non possunt.
1. Alius: sublimior.
OCTAVIUS: Ob id, opinor, Turcarum et Persarum reges omne genus religionum in civitatem admittunt ac mirabili concordia cives omnes ac peregrinos, inter se religionibus discrepantes1 et cum republica, conciliant.
1. Alius:
discrepantibus.
FRIDERICUS: Ego nihil optabilius maximis imperiis ac civitatibus contingere posse puto, quam ut eisdem sacris et eodem numinis cultu cives omnes conjungantur. Nec ulla re laudabilior fuit Aratus1, quam quod Achaeorum societatem2, quae trecentas amplius urbes complexa continebat, iisdem legibus, iisdem religionibus, iisdem institutis, eodem cultu, eadem jurisdictione, 118 iisdem ponderibus, iisdem mensuris sic assueverat3, ut nihil aliud restaret, quam tot urbes iisdem moenibus4 cingi. Atque illud est, opinor, stabile fundamentum amicitiae, quam Tullius in summa rerum divinarum et humanarum consensione collocavit.
1. Alii: Nec ulla res
laudabilior fuit Arato. 2. Polybius l. IV. Plutarchus in
Arato. 3. Alibi: assuefecerat vel: assuefaceret.
4. Alii: tot vites iisdem moventibus.
OCTAVIUS: An tibi videtur, Friderice, in una et eadem religione Achaeos conspirare potuisse, qui triginta sex millia1 Deorum colebant2? num etiam, sacra Bacchanalia cum Eleusiniorum sacris convenire potuisse?
1. Alii: tres mille
sexcentos. 2. Alius: celebrabant.
CORONAEUS: Illud quidem optare potius et ab immortali Deo precari quam sperare debemus, ut una sit et eadem civium unio, una etiam mortalium omnium de rebus divinis consensio1, una religio modo vera.
1. Alius: assensio.
SALOMO: Ne1 religio quidem sit, nisi veram esse dabimus. Quoniam religionum duces ac pontifices, quos veteres Graeci μυσταγωγοὺς appellant, tantis inter se dissidiis pugnant, ut nemo constituere possit, quae ex omnibus vera sit, num praestabilius est, omnes omnium religiones in civitatem publice admitti, ut in imperiis maximis Turcarum et Persarum videmus, quam ullam excludere? Nam si quaerimus, quid sit, quam ob rem Graeci, Latini, Barbari nullam de religionibus controversiam olim habuerint, non aliam comperiemus rationem, opinor, quam omnium in omnibus religionibus conspirationem et consensum. SALOMO: Excipiendi sunt Ebraei, qui ab omnibus populis quodammodo segregati Deum aeternum soli adorabant, caetera numina exsecrabantur. Item Chaldaei omnia templa Deorum funditus evertebant, quod impium judicarent, Deos templorum angustiis concludere velle.
1. Alibi: Nec.
SENAMUS: At Ebraei paene soli ex omnibus populis civitatum et imperiorum concordiam mihi conturbasse videntur. Nam cum Antiochus Nobilis, Hierosolyma expugnata, Diis sacra faceret, Judaei principem exsecrabantur. At ille ira accensus, quod se impium judicarent, ad sacra Deorum gentilium1, acerbissimis propositis suppliciis, Judaeos adegit. Inde finitimarum2 gentium tanta odia in seipsos excitarunt, ut ad unius gentis internecionem omnes conjurasse viderentur. Scribit enim Celsus3, Christianos ac Judaeos, de suis Diis nimis arroganter statuentes, omnia populorum numina contemsisse.
1. Alibi: gentium.
2. Alibi: finiti more. 3. Origenes lib. III.
contra Celsum.
FRIDERICUS: Qui religionum discrepantium varietatem admittit, verae religionis eversionem moliri videtur. Et quidem apposite Proclus scribit: ἀπειρίαν ἀναιρεῖν τὸν θεὸν, καὶ πολυθεότητα nihil ἀπὸ τῆς ἀθεότητος differre. Quis enim simul Deum ac daemonem colere possit, cum alter alteri tam contrarius sit? 119 SENAMUS: Superius Toralba demonstravit, Deo nihil contrarium esse posse, quia etiam daemones sunt ministri obsequentissimi divinae majestatis. Quid enim1 vetat, servum non quidem ut dominum, sed ut domini legatum aut nuncium revereri? Quid item vetat2, duo3 numina alterum quidem ne noceat, alterum ut prosit obsecrari4? Ob id enim Opuntii duos pontifices habuere, quorum alter Diis, alter daemonibus sacrificabat5. Nec Romani beneficos tantum Deos, Jovem inquam, Martem, Dianam, sed etiam eos qui nocere dicebantur, puta Robigum6, Febrim, Paventiam, Occasionem, Invidiam ceterosque Deos averruncatores sive ἀλεξικακοὺς summa veneratione prosequebantur.
1. Alius: autem.
2. Alibi: vetet. 3. Alibi: Deo, vel:
dico. 4. Alibi: obsecrare, vel: observare.
5. Plutarchus in apophthegm.—Alii legunt: sacrificaret.
6. Alibi: Rubiginem.
SALOMO: Hic certe Graecorum et Latinorum prudentiam desidero; quos enim Deos mares Graeci φθόνον, καίρον, φόβον statuere, Latini sexu et habitu foemineo Deas fecerunt, scilicet Invidiam, Occasionem, Paventiam. At lege divina nihil sanctius cautum videmus, quam ne Deos peregrinos metuamus, cum nec obesse cuiquam nec prodesse queant, ac propterea saepissime legimus1, nullam mortalibus nisi ab uno immortali Deo calamitatem impendere.
1. Genes. 35. Proverb.
29. Exod. 20. Judic. 10. Deuter. 10 et 32. 3 Regum 9 et 21. Jesaiae
43. Jerem. 11. Amos 3. Jon. 3. Mich. 1. Baruch. 1.
SENAMUS: In tanta religionum quas videmus multitudine alterum fieri potest, ut earum nulla, alterum non potest, ut earum plus quam una vera sit; ac usquequaque pontificibus omnium religionum capitali odio inter se discrepantibus, tutius est omnes admittere, quam de multis unam, quae forsitan falsa sit, optare aut eam, quae omnium verissima sit, excludere velle. OCTAVIUS: At nec1 principibus nec magistratibus tutum est, religiones diuturno consensu receptas et quae radices altius egerunt, evellere2 conari. Nam cum Thomas3 et Constantinus VI., uterque Graecorum imperator, statuas de templis omnibus praecipiter deturbarent, crudelissime caesi sunt, alter a matre, alter a populo in ipso Sophiae templo. Itaque Valens, Theodosius M., Valentinianus, Jovianus, Theodoricus Arianorum sectam longe lateque fusam prohibere non modo noluerunt, verum etiam edictis publicis permiserunt.
1. Ac ne. 2. Alibi:
convellere. 3. Alii: Themas.
FRIDERICUS: Si1 sanctis Romanorum aedilibus datum negotium est, ne quae religio peregrina in urbem admitteretur, neu qui Dii alio quam patrio modo colerentur, quanto diligentius id a Christianis principibus curari oportet?
1. Additur alibi:
veteri, vel: veterum.
SENAMUS: At ne Romani quidem suorum edictorum constantiam tueri potuerunt, cum sacra Isidis, Osiridis, Annubis, Apis, Aesculapii, Cybeles matris Deorum in urbem reciperent. Ac postremo M. Agrippa templum a se 120 constructum, quod omnium Deorum numinibus consecrarat, πάνθεον appellavit. Quod quidem unum ex omnibus antiquorum fanis Romae reliquum esse videmus, a Bonifacio III. Pontifice Maximo Divis omnibus consecratum. Ita quoque Athenienses aras frequentes ἀγνώστων θεῶν habuere, ut Pausanias in Atticis et Paulus1 ipse in concione ad populum Atheniensem comprobavit, ut vero Deo, quem ignorabant, quoquo modo sacra fierent. Sic enim veteres illi statuebant, mundum hunc Deorum plenissimum esse, cum locis omnibus admiranda numina divinitatis contuerentur, ut non dubitarent exclamare: Jovis omnia plena! et quidem pleni sunt coeli, plena est terra majestatis gloriae divinae. Quum enim Seneca2 quaereret: quid est Deus? Totum quod vides et quod non vides. Plinius3 vero mundum ipsum universum appellat numen aeternum; ob id enim existimo priscos illos homines, cum virtutibus templa dicarent, justitiae4 inquam, fortitudini5, paci6, spei7, fidei8, pudicitiae9, concordiae10, saluti11, pietati12, honori13, veritati14, providentiae15, menti16, clementiae17, misericordiae18, felicitati19, liberalitati20, famae21, aeternitati22, virtutes immortalis Dei mortalibus ubique ad intuendum ac imitandum proposuisse, ut a vitiis declinarent.
1. Actorum XVII. 2. Lib.
1. quaest. natur. 3. Hist. natur. l. 2, c. 1. 4. Pollux
voce δίκη. Chrysippus in libro
περὶ κάλλους. 5. Plutarchus
in quaest. 6. Plinius, Seneca, Plutarchus in Timone. 7. Livius
lib. 1 et 4. dec. 3. 8. Plinius lib. 85. Cicero de
officiis. 9. Festus in verbo Pudicitia. 10. Augustinus
l. 5. de civ. Dei. 11. Livius l. X. 12. Plinius
7, 36. 13. Plutarchus in quaest. 14. Idem ib. 12.
15. Cicero de natura Deorum l. 2. 16. Ovidius in
Fastis. 17. Plutarchus in Caesare. 18. Pausanias in
Atticis. 19. Plinius l. 35. 20. Diogen. l. 3.
21. Pausanias in Atticis. 22. Augustinus l. 6 de civ.
Dei.
CURTIUS: Argute quidem Senamus, sed cur vitia superiora1 pro Diis habuerunt? Cur pecuniae templum, cur edusae vel eduliae, cur potanae, voluptiae2, libertinae3, Veneri, Priapo, nisi ut eduliis, potibus, voluptate, libidine, stupris, majore licentia, quasi Diis concedentibus, abuterentur? Omitto febrim, furinam, lavernam, risum, luxuriam, impudentiam ac teterrimi foetoris Deam Memphitim. Praetermitto Deos omnium aedium partibus ac locis constitutos4. Praeterea Joves trecentos, qui nomina pro eujuscunque voluntate sortiebantur, et innumerabilium Deorum populos ad serpentes usque, quos omnes Deos Deasque M. Agrippa una conclusit et eadem aede.
1. Alii: superi omnia.
2. Alius: voluptati. 3. Alius: libertati.
4. Alii: consecratos.
SALOMO: Praestabilius fuisset, Deum aeternum ab illa Deorum inanium societate longissime segregare, quam illis1 aggregare. Quid enim aliud est, quam sacratissima quaeque profanis conspurcare? Ob id enim populus Dei, in terram sanctiorem2 quasi in bonorum possessionem secundum divinas tabulas missus, omnium inanium ac fictilium3 Deorum fana, statuas, 121 altaria, lucos, solo aequare jussus est. At4 ne arcam quidem foederis Deus ipse passus est Dagonis statuae contagione contaminari, sed bis dejectam5 et confractam statuam sacerdotes Palaestinae viderunt, cum proxime arcam collocassent.
1. Alibi: illi.
2. Alibi: sanctorum. 3. Alii: fictitiorum
vel: futilium. 4. Alibi: Ac. 5. Alius:
disjectam.
CURTIUS: Profecto et hi et M. Agrippa jura sacrorum violabant, neque enim fas erat, duobus Diis idem fanum consecrare. Nam cum M. Marcellus templum Honori simul et Virtuti dedicasset, Romanorum pontifices intercesserunt, ne sacra utriusque Dei confunderentur. Itaque templum illud medio pariete dividi jusserunt, sic tamen, ut non ante pateret ad templum Honoris aditus, nisi patefacta Virtutis porta1; quanto minus id ferendum est in aeterni Dei cultu!
1. Alius: nisi per
patefactas Virtutis portas.
OCTAVIUS: Sacrorum quidem confusionem abhorrere debemus, sed Turcarum et Persarum atque adeo superioris Asiae et Africae reges ab Homaro II., Homari I. pontificis maximi inter Ismaëlitas legato, tum etiam ab Helthero1 clarissimo theologo sic instituti ac imbuti sunt, ut homines omnes immortali Deo gratos fore arbitrarentur, si pura mente suum quisque numen revereatur2, tametsi qualem Deum habere oporteat, penitus ignoret: quoniam rerum omnium agendarum fontem judicant in voluntatis impetu ac mente ipsa collocari oportere, cujus integritatem ac puritatem Deus aequissimus semper intueatur. In qua sententia video fuisse non modo3 Ismaëlitarum, sed etiam Christianorum theologos. Sic enim Thomas Aquinas4: Quando, inquit, ratio errans statuit aliquid ut praeceptum Dei, tunc perinde est contemnere dictamen rationis ac Dei jussa; quod ante D. Augustinus5 confirmarat.
1. Alius: Helhari.
2. Alibi: revereretur. 3. Alibi: modo.
4. Lib. II. quaest. 19 ad art. 5. 5. In libro
retractationum.
CURTIUS: Assentior illud quidem, tantam esse vim in ipsa voluntate ad hominum actiones dijudicandas, ut qui, quem nollet, occidit, sit illius1 caedis innocens et qui, quem conatus est, occidere non potuit, ut sicarius teneatur. Num tamen propterea judicabimus, omnes actiones, quae a recta sinceraque voluntate proficiscantur, rectas esse? Profecto verae pietatis ac impietatis perturbatio summa sequeretur.
1. Alius: ille.
SENAMUS: Num vobis videtur Scaevola, qui Porsennam regem interficere conatus legatum ejus interemit, proinde teneri ac si regem interfecisset? CURTIUS1: Id quidem nemini dubium est.
1. Deest haec Curtii et
Senami utraque interlocutio in aliis codicibus.
SENAMUS: Quis igitur dubitet, Scaevolam si regios honores bona fide legato quasi regi et quidem eo spectante exhibuisset, eadem praemia meruisse, ac si in regem ipsum contulisset? Idem si quis faciat erga Dei legatos ac nuncios, ut quos creatori debuit. 122 CURTIUS: Ita quidem si justam erroris causam habuisset. SENAMUS: Idem si faciat erga Dei legatos ac nuncios, quosque creatori debuit honores, ad servum ipsius (errore non simulato) detulerit, cur non in eadem causa sit et idem1 praemium mereatur, ac si Deo immortali detulisset2? Legimus, Aegyptias obstetrices amplissima praemia tulisse, cum crudelia3 Pharaonis jussa mendacio salutari elusissent, quia Deum metuerant4. At non alium Deum metuebant aut colebant, quam Apim bovem, cujus ne Israëlitae quidem lata lege oblivisci potuerant. Nam cum Pharao juberet, Israëlitas Deum suum in Aegypto colere, illud reposuit Moses: Non posse illic sacra fieri Deo, quem Aegyptii exsecrabantur, ac periculum impendere Israëlitis, ne ab Aegyptiis lapidibus obruerentur. Deus igitur misertus est obstetricum, quae bovem adorabant.
1. Alius: quidem.
2. Alibi: decrevisset. 3. Alibi: crudelis.
4. Alius: metuerunt.
SALOMO: Aliud est, recte factis praemia tribuere, aliud, errore admissa peccata excusare. Nam qui Deum colit, huic praemia tribuuntur, tametsi officio nulla merces debeatur. Qui vero solem adorat, justo ducitur errore (si justus error esse potest1) in ea causa esse2, ut non modo veniat excusandus, sed etiam praemia mereatur, quoniam erga Deum voluisse sat est, ut praemia consequaris3, tametsi quod velles praestare non potueris. Rectam igitur voluntatem ac numinis metum Deus optimus remuneratur, non propterea4 tamen recte fecisse dicitur5, qui statuam colit, quoniam pietas gentium non6 impietas erga Deum, ut sapienter Salomo scribit. Neque vero Ismaëlitae, qui omnes omnium religiones in civitatem distinctis7 templis admittunt, propterea suam deserunt nec sine impietate quisquam pluribus religionibus inter se discrepantibus uti potest.
1. Alius: possit.
2. Alibi: est. 3. Alius: consequatur.
4. Deest in alio codice. 5. Alibi: dicetur.
6. Alii: est. 7. Alibi: discretis.
SENAMUS: Alexander Severus fortissimus imperator ac religiosissimus fuisse dicitur. Is tamen Abrahamum, Orpheum, Herculem, Christum in Larario pro Diis Penatibus colebat et quidem bona fide, cum1 summam integritatis laudem omnium scriptorum judicio tulerit. Cum igitur Judaeos, paganos et Christianos de summa religionis dissidere perciperet, maluit omnes omnium religiones amplecti, quam repudians ad numinis contemptum quemquam excitare atque ista ratione non modo singulos, sed universos inter se cum republica summa pietatis ac caritatis consensione conjunxit.
1. Alibi: nec.
CURTIUS: Ista quidem integritatis ac prudentiae laus est, non pietatis, sine qua tamen nullus virtutibus locus esse potest. OCTAVIUS: Si nullus virtuti sine vera religione locus esset, cur Jonas legatus a Deo missus ad Ninivitas veram religionem non promulgare nisus est1? Neque enim siderum ac statuarum cultum deserere jussit, aut leges divinas rejectis idolis amplecti, sed excidium tantae civitatis brevi futurum. 123 Qua voce principes2 ac magistratus perterriti jejunia, supplicationes, poenitentiam indixerunt. Et vidit Deus, inquit propheta3, quod a flagitiis abstinerent et misertus est illorum, ne calamitatem, quam decreverat, inferret. Illud etiam animadversione dignum, quod princeps edicto rationem subjiciens: Quis, inquit, affirmare audeat, num4 Deus nostri miserturus sit? At pro Deo Mithram sive Bahalem colebant, Deum tamen aeternum flexerunt5.
1. Alius: pervulgare
visus est. 2. Alibi: princeps. 3. Jonas
3, 10. 4. Alibi: quin. 5. Alibi: flexerint.
FRIDERICUS: Poenitentia quidem scelerum praeteritorum ac jejuniis propitium habuere1 creatorem, non cultu Solis.
1. Alius: habuerant.
SENAMUS: Nisi gentium sacra aeterno Deo grata fuissent, cur neglectis sacris frugum calamitate, morbis popularibus, bellorum offensionibus populi conflictarentur? Cur item eos, qui summa sollicitudine1 sacra Deorum procurarent2, qui3 mortuos homines ac statuas colerent, videmus imperiis, honoribus, victoriis, summa rerum omnium affluentia fuisse cumulatos? Et quidem Polybius4 scribit, Romanorum imperium nulla re magis quam religione crevisse. Quod M. Tullius diserte affirmans: Majores, inquit, nostri nec robore Gallos, nec multitudine Hispanos, nec artibus Graecos, nec calliditate Poenos, nec sensu naturali5 Italos, sed religionis ac Deorum metu freti ac sacrorum cultu superarunt. Quid Papinianus, Deus Jurisconsultorum: Summa ratio est, inquit, quae pro religione facit, quae Deorum sacra, cum fieri desiissent, exoriente religione Christiana, civitates ac respublicas toto terrarum orbe ingentibus calamitatibus conflictari coeperunt, ut Graecos et Latinos acerbissimas querelas numini6 Christiano objecisse scribat7 Justinus. Quam quidem criminationem ut dilueret Augustinus, libros de civitate Dei scripsisse fertur, non aliam ob causam, quam ut a gravi illa8 contumelia sive vera sive falsa Christianos vindicaret, quibus Deorum omnium contemtus objiciebatur.
1. Alii: solitudine.
2. Alibi: provocarent. 3. Desunt haec sex
sequentia verba in alio codice. 4. Libro 6 de milit. ac
domest. Rom. disciplina. 5. Alius: nativo. 6. Alius:
nomini. 7. Alius: scribit. 8. Alius:
ista.
SALOMO: Eadem haec fuit Israëlitarum, qui duce Jeroboamo aeterni Dei cultum deseruerant, querela: Ex quo sideribus ac coelestibus illis luminibus sacra facere destitimus, ab omni felicitate deserti, calamitates ac miserias ingentes pertulimus. Gravius etiam argumentum est, quod qui sacra Deorum diripuerant, calamitosos exitus semper habuerunt. Neque enim solus Luc. Flaccus, Antiochus Nobilis, Menelaus, M. Crassus, Herodes, Gabinius, qui sacratum aeterno Deo Hierosolymis aurum expilaverat, sed etiam Q. Caepio1 consul, Brennus, sacrilegi Phocenses, Achas caeterique, qui templa daemonum diripuere, funestissimis casibus perierunt. Inde aurum Tholosanum veterum2 proverbio usurpatum. 124 SENAMUS: Lege divina3 sanctissime cavetur, ne quicquam idolis dicatum detrahatur4, capitali poena subjecta, vel quia idolo quasi vero Deo sacratum sit, vel quia daemones ultores res suas a furibus ubique5 vindicant et condicunt, vel quia idolorum furtum faciunt interdum ut pro Diis laribus colantur6.
1. Alibi: Scipio.
2. Alius: veteribus. 3. Deuteron. 7. Levitic.
27. Josuae 7. 4. Alibi: distrahatur. 5. Deest
in alio codice; alii legunt: sibi. 6. Genes. 31.
Judic. 19.
OCTAVIUS: Ego quidem sic statuo, eum qui et1 veram religionem et falsa numina, quae pro veris habentur2, contemnit, summa impietate obligari, qualem fuisse accepimus Caligulam Augustum3, qui Jovi statori contumelias4 in aurem insusurrabat. Idem tamen, cum tonaret, antra metu perterritus subire solebat, et cum Vestae simulacrum deosculandum posceret5, ad terram6 allidebat.
1. Alii: nec.
2. Alius: habet. 3. Suetonius in Caligula. 4. Alibi:
contumeliam. 5. Alibi: peteret. 6. Alius:
solum.
FRIDERICUS: Id quidem usitatum est sortilegis omnibus, qui1 hostias exadoratas2 verbis ritualibus proculcant aut rubetas eo cibo pascunt aut imagines Christi sagittis feriunt, quasi Deum, quem etiam Deum esse arbitrantur, violaturi, idque se facere ac fecisse confitentur, a daemonibus persuasi. Nec daemones id suaderent, nisi plane intelligerent, sortilegos arbitrari, hostias illas Deos esse3.
1. Alibi: quod.
2. Alii: exadorta, vel: consecratas, vel:
exadorea. 3. Ita omnes.
SENAMUS: Quis igitur dubitet, etiam Deo gratam esse religionem paganorum, cujus contemtum daemones ipsi suadere et omnium religionum eversionem moliri conantur1?
1. Alius: conentur.
CORONAEUS: Illud omnibus persuasum esse opinor1, multo praestabilius esse falsam, quam nullam habere religionem, ut in omnibus rerum publicarum gentibus nullum perniciosius est ἀναρχία, in qua nemo imperat, nemo paret, nulla praemia bonis, nulla supplicia peccatis2 irrogantur. Sic nulla est tanta superstitio, quae metu divini numinis improbos in officio continere et naturae lege quodammodo tueri3 non possit, cum praemia bonis, supplicia peccatis irrogari divino judicio persuasum habeant. Et in eo quidem capite4 Epicurus inexpiabile scelus admisit, quod omnem divini numinis metum radicitus evellere conatus, ad peccandi licentiam aditus omnes aperire videatur. Itaque Narsingarum5 Indiae pontifices Deorum ac daemonum statuas aspectu terribiles ac monstrosissimas in templis collocare solent, ut modis omnibus improbi ab injuriosa facinorosaque vita numinis terrore prohibeantur.
1. Alius: est, opinor.
2. Alibi: sceleratis. 3. Alius: continere.
4. Alii: Et quidem in eo capitalis. 5. Alii:
Marsingarum.
FRIDERICUS: Si demus, eos qui falsam religionem colunt, justo errore excusari, quisnam1 erroris justam causam impietati obtendere2 jure 125 queat, cum servus ignavus perinde ut conscius voluntatis, qui jussa domini non impleverit, vapulaturus sit.
1. Alibi: quis non.
2. Alibi: obtrudere.
SENAMUS: Ita quidem, si Lucae verbis assentiamur, sed quis adeo iniquus judex erit, tam crudelis tyrannus, qui principis edicta, quae subditis abdita fuere, violantes1 capite plectere velit?
1. Alii: violenter.
CURTIUS: Si promulgatis legibus humanis omnes obligantur, nec juris ignorantia quenquam excusat1, quis divina lege2 toto terrarum orbe toties ac tam diu promulgata ignorantiam excuset?
1. Alius: quisquam
excusatur. 2. Alibi: divinae legis ... promulgatae.
SENAMUS: Quodsi leges legibus contrariae sunt et legumlatores legumlatoribus1 hostes, religio religioni, pontifices pontificibus pugnantes, quid miseri subditi facient, cum in sectas alii alias distrahantur?
1. Alii: legumlatorum.
TORALBA: In tanta legum ac religionum inter se dissidentium varietate statuendum1 est, quae sit vera religio, qua re comperta etiam illud exploratum et compertum erit, quisnam ignorantiam aut animi morbum excusare poterit2?
1. Alibi: scrutandum.
2. Alius: possit.
FRIDERICUS: Quis dubitet veram vel potius solam religionem esse Christianam? OCTAVIUS: Totus fere terrarum orbis, Asia quanta est, Africa pene tota, magna pars Europae ex infinita sectarum diversitate1, quam quisque adamaverit, eandem omnium formosissimam2 ac praestantissimam esse arbitratur.
1. Alibi: et
infinitae sectarum varietates. 2. Alius: fortissimam.
CURTIUS: Non populorum multitudine optimum religionis genus, sed veritatis ponderibus, quae Deus ipse praescripsit, exigere oportet: hominis enim proprium est opinari, Dei vero scire1.
1. Alibi: serviri.
CORONAEUS: Quoniam in disputationem de religionibus1 sensim delapsi videmur2, priusquam longius progrediamur, explicanda quaestio nobis est, hesterno die proposita: an scilicet viro bono de religionibus disputare liceat?
1. Alius: religione.
2. Alibi: sumus.
TORALBA: Mihi quidem Plato1 sapienter dixisse videtur: parentem universitatis invenire difficile est et cum inveneris pervulgare nefas: τὸν μὲν οὖν πατέρα τοῦ παντὸς εὑρεῖν τε ἔργον καὶ εὑρόντα εἰς πάντα ἀδυνατὸν λέγειν: non quia nefarium sit, ut plerique Tullium Platonis interpretem voluisse arbitrantur, sed ne minus latine redderet τὸ ἀδύνατον impossibile, ut eodem sensu Horatius: Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi finem Dî dederint, quia vulgus rerum sublimium splendorem oculis caligantibus ferre non potest, aut si quis acutius videat, nullius tamen est tanta vis eloquentiae, ut divinae majestatis arcana complectatur, sed multa peccari2 necesse est. Ac propterea Plato3, cum de angelis, quos ubique 126 Deos appellat, quaestio incidisset: Per Deos, inquit, quaestionem de Diis cohibeamus, de iis enim loqui metuo. Itaque praestabilius4 est, omnino tacere, quam temere de re omnium sacratissima5 aut non satis pro dignitate disputare.
1. In Timaeo. 2. Alibi:
precari. 3. In Cratylo. 4. Alibi:
probabilius. 5. Alius: sanctissima.
SALOMO: Mihi quoque de religione1 sermonem serere, periculosum semper visum est, tum quia de Deo aliter quam pro dignitate loqui, grave scelus est, tum quia nefas est, cuiquam pietatis opinionem, qualiscunque etiam sit, eripere, aut religionem cujusquam argumentis in dubium vocare, nisi melius quiddam te2 persuasurum3 confidas. Omitto illud, quod multis exitio fuit, cum alios de suscepta religione deturbare conarentur, neque id praestare potuissent. Cujus rei cum multa sint exempla, tum vero nullum gravius, quam Flori, Judaeae praesidis, quem nostrae gentis pontifex maximus jure amicitiae cum ad unius aeterni Dei cultum pertrahere et ab inanibus idolis revocare conaretur neque id persuadere potuisset, capitales inimicitias cum potente adversario contraxit, unde gens nostra tot ac tantis bellis postea conflictari coepit, ut amissa libertate ac sedibus avorum, durissima servitute a Romanis opprimeretur.
1. Alius:
religionibus. 2. Alius: nisi me quiddam a te.
3. Alibi: persuasum.
SENAMUS: Ut religio nova melior ac verior sit vetere, non tamen evulganda mihi videtur, quia non tantum utilitatis allatura videtur nova religio, quantum ex ipsius novitatis contemtu detrahitur de pietate veteri, aut certe de mortalibus necessario numinis metu. Ut si quis aedificii sua vetustate caduci lapides angulares mutare velit, temere fecerit. Illud1 etiam periculosius, quod mutationem religionis sequatur2, fere conversio ac miserandi rerum publicarum exitus, gravissima bella, graviores etiam calamitates a popularibus morbis, a daemonum vexatione.
1. Alibi: Id.
2. Alius: sequitur.
CORONAEUS: Haec certe mutationem religionis incommoda publica fere sequuntur, cujus rei causas non satis perspectas habeo. OCTAVIUS: An quia vetere religione de mentibus hominum detracta et novae religionis nondum insitae1 contemtu homines verum inter et falsum ambigere ac pietatem omnem ex animis eruere consueverunt? Tunc enim a daemonibus exerceri ac obsideri solent.
1. Alius: invitae.
SALOMO: In ea dubitatione nullum est efficacius amuletum, quam precibus assiduis ab immortali Deo1 petere, ut in rectum iter deducamur.
1. Deest in alio codice.
FRIDERICUS: Vulgo quidem colloquia de religione suscepta ac probata disputationis in modum serere, non minus periculosum, quam perniciosum, nisi quis divina potestate, ut Moses, aut armis, ut Muhammedes, plebem renitentem cogere vi possit. Sed inter eruditos privatim res divinas ingerere et explicare, fructuosissimum semper judicavi, quomodo Salomonem nostrum in eam disputationem saepe ante pertrahere sum conatus, nec potui 127 tamen, nisi forsitan metuit, ut de suscepta religione discedere1 cogatur. Sic enim aspides ajunt utramque aurem obturare, quo minus magorum illecebris capiantur.
1. Alibi: decedere.
Cum ad haec Salomo vultu demisso1 nihil respondisset, quamquam sperabatur, TORALBA rupto silentio: Verius est, inquit, Salomonem a disputationibus de religione abhorrere, cum propter eas causas, quas aperuit, tum etiam ne vel avorum religionem ejurare videatur, si defensionem deserat, vel in offensionem cujusquam incurrat, si pertinacius illam tueri vellet2.
1. Desunt haec duo verba
antecedentia in alio codice. 2. Alii: velit, vel:
debeat.
CORONAEUS: Quis in tanta voluntatum ac animorum conjunctione, quantam inter nos videmus, offensionem deserendo dare aut accipere possit? Illud quidem pro Salomone spondeo ac promitto, summam omnibus tum eruditionem, tum oblectationem sua oratione semper allaturum, nec quicquam gratius mihi futurum, quam ut inter nos summa quisque libertate de religionibus disserendo fruatur. Age igitur, Salomo, ut quae mente concepisti ac parturis, libere parias. SALOMO: Ista quidem vis est. Nam quid refert, qua me ratione cogatis1, cum aut ingratus sim, si de vestra erga me benevolentia dubitem, aut iniquus, si metuam argumentorum vi de sententia cadere2. Sed profecto nostris legibus ac moribus de religione disputare prohibemur. Majores quidem nostri synagogas publicas ac scholas religionis instituerunt, in quibus leges divinas diserte legere atque omni aetati ac sexui interpretari solent. Etenim in majorum commentariis legimus, Hierosolymam scholas 481 olim habuisse3; nusquam tamen de religione disputare cuiquam licebat, ne leges divinae in dubium vocari viderentur. Nam quaecunque disputantur, in opinionem cadunt; opinio autem verum inter et falsum ambigit, dubitatio rursus impietatis opinionem parit. Et quemadmodum nihil ineptius est, quam geometros suadere aut oratorum4 dicendi copia5 demonstrare velle: ita nihil perniciosius mihi videtur, quam ea, quae omnibus demonstrationibus certiora esse debeant et quibus salutis fundamenta nitantur, dubia disputatione concutere conari. Et quidem memini legisse me in Justini Martyris dialogo cum Tryphone Judaeo, quem adeo imperitum et ineptum fingit, ut me lectionis et ineptiarum scriptoris6 valde pigeat (victoriam enim dialogistes, quasi miles gloriosus in theatro stans, decernit). Uno tamen loco Tryphonem seipsum objurgantem inducit, quod contra morem majorum de religione cum illo7 disputaret. Tibi vero, Friderice, qui me pietatis officio de sententia dimovere cupis, magnam debeo gratiam; sed cum aetas ingravescat jam mea, vix est ut a majoribus insitam mihi religionem ex animo penitus evellere possim. Ut autem vos a vestra deducam, vetant non modo 128 nostrorum, sed etiam vestrorum pontificum decreta. Quis ergo disputationis fructus erit? Aut qua mente feretis, si quae sentiam, ut ratio disputandi postulat, libere dicam? Aut quo animo Deum erga me futurum sperem, si ejus oracula dissimulatione veri ejurare velim?
1. Alius: rogatis.
2. Alius: decedere. 3. Ut scribit Optatus Afer
Milevitanus lib. 8. 4. Alii: oratores. 5. Alii:
cupidine. 6. Deest in alio codice. 7. Alibi:
ipso.
FREDERICUS: Si rerum divinarum perspicua veritas tam clara tibi est, Salomo, non video, cur metuere debeas, veris ac perspicuis argumentis cedere. SALOMO: Veritati quidem semper cessi, sed utcunque me cogatis1, iniquo Marte certabitur, si vobis omnibus obsistere velim. Nec acerbius quicquam mihi contingere2 potest, quam ut vestram in me voluntatem disputationibus patiar extenuari.
1. Alius: utcunque
cogitatis. 2. Alius: occidere.
CORONAEUS: Hunc obsecro metum, mi Salomo, abjicere te velim: seu viceris seu vincare, nihil tamen de nostro singulari erga te amore detractum, etiam prae ceteris omnibus spondeo, recipio, promitto. Hic cum haesitasset1 Salomo, SENAMUS eum intuens: Profecto Senensibus nostris2 jam pridem senatus decreto licuit Academias habere, ea tamen lege posita3, ne de rebus divinis ac4 pontificum5 decretis disputaretur. Quo6 edicto unius hominis temeritate violato et capitali poena secuta, seditiones in illa urbe ad hanc usque diem7 conquieverunt.
1. Alius: haesisset.
2. Alius: Judaeis. 3. Deest in alio codice.
4. Alibi: aut. 5. Alibi: pontificis.
6. Desunt alibi sequentia haec verba usque ad finem
interlocutionis. 7. Alius: ad haec usque tempora.
OCTAVIUS1: Persarum etiam ac Turcarum edictis cautum est, ne de religionibus ullae disputationes gerantur. Quod etiam reges ipsi Moscovitarum ac Germanorum principes, maximis Augustae comitiis, post exitialia diuturnaque bella edixerunt, ne Catholicos inter et Augustanae confessionis pontifices de religione disputaretur.
1. Deest tota haec
Octavii interlocutio in aliis codicibus.
FRIDERICUS: Non tamen in publicis Academiarum scholis disputationes prohibentur, quae modo1 inter ejusdem religionis theologos haberi consueverunt.
1. Deest in alio codice.
CURTIUS: Summa certe astutia dicam, an impietate, Mahummedes cum prospiceret, suae religionis arces ac fundamenta facillime1 subversum iri, si admotis argumentis quasi machinis oppugnaretur, capitali poena interdixit, ne quis de legibus a se latis unquam2 disputaret.
1. Alius: facile.
2. Alius: usquam.
OCTAVIUS: Consimile habemus Justiniani Augusti interdictum, qui vetuit de Trinitate ac fide catholica publice contendere. SALOMO: Periculosius mihi videtur, de suscepta ac probata religione inter eos1, qui2 semel probarunt, disserere, sive publice sive privatim, quam inter eos, qui varias sectas tueri proposuerunt, quoniam pro sua quisque 129 acerrime pugnat, qui3 vero contra suam ipsius religionem disserit, eandem expugnare et dubitationibus propositis evertere conatur.
1. Alibi: nos.
2. Pro his tribus verbis legit alius: inter nos, quam.
3. Pro his septem sequentibus verbis alius legit: qui vero
suam ipsius religionem deserit.
SENAMUS: Veteratorem quendam memini, Lugdunensium praesidem, qui cum sectas Lutheranorum inter se discrepantes per se ipsas convelli cuperet, sectarum alumnos quasi gladiatores1 committere solebat, ut suis se gladiis mutuo jugularent, non aliter quam2 antiqui Martis sacerdotes post exsecrationes3 legitimas, facibus ardentibus inter utrasque acies injectis, proeliandi signum dare consueverunt, iidem4 tamen belli periculis5 repente seipsos subducebant, quos propterea πυρσοφόρους appellabant. Ita pleraque bellorum incendia maxime ex illis disputationibus excitari solent6, ad spectaculi fructum. Id etiam7 fecisse videmus Julianum Augustum, cum Arianos ab exilio revocaret, ut Catholicorum vim frangeret, nec modo generi Judaeorum favebat, ut Christianorum, quos capitaliter oderat, potentiam enervaret ac debilitaret, sed etiam Jovis et Apollinis pontifices ac ritus paganorum8 pene antiquatos ad usum revocabat. Idem statuas Deorum cum Caesaris statua sic copulabat, ut periculum declinari non posset, dum scilicet imperatori debitus honor cum daemonum cultu conjungebatur, aut principis contemtu majestatis crimen impendebat.
1. Duo haec verba desunt
in alio codice. 2. Alibi: ac. 3. Alius:
exercitationes. 4. Alibi: iisdem. 5. Legit
alius: iidem in bello periculoso. 6. Alius:
excitarunt. 7. Alibi: Idem. 8. Alibi:
antiquorum.
TORALBA: Apposite M. Tullius1 illud usurpavit, impiam consuetudinem esse, de Diis disputare, sive ex animo id fiat, sive simulate, quia2 nunquam de tanta re simulate agendum est, multo minus joco3, si seriam disputationem contra quam4 sentias susceperis, tuae religionis eversionem moliaris necesse est.
1. De natura Deorum.
2. Haec sex sequentia verba omittunt alii et legunt: simulate
quid agendum est. 3. Alius: jocose. 4. Alius:
quem.
FRIDERICUS: Quid si docendi vel discendi1 causa fiat?
1. Alius: disserendi
vel docendi.
TORALBA: Ne id quidem periculo vacat, quia religio versabitur vel in scientia, vel in opinione, vel in fide. Si1 in opinione religio est, ambigua illa verum inter et falsum ambigit et disputationibus iniquis ac magnis2 labefactatur. Si in scientia, demonstrationem esse oportet, certissimis principiis fundatam ac necessariis conclusionibus munitam. Quae autem stant3, ejusmodi disputationem nullam admittunt. At nemo est, opinor, qui religionis cujusque demonstrationes tradiderit, etiamsi nonnulli efficere hoc sint conati, sed frustra, quia tantum abest ut fides cum demonstratione ac scientia stare possit, ut funditus evertatur. Dicitur enim4 Graece scientia 130 ἐπιστήμη, ἀπὸ τοῦ ἐπιστάνειν τὸν νοῦν: quia mentem huc illuc distractam sola sistere possit. Hic fidem appello theologorum more, non dialecticorum, qui argumentis necessariis ac fidem facientibus dubiam5 rei veritatem illustrant6. At theologi fidem in assensione pura, sine demonstratione, collocarunt, et quarum rerum, quamdiu hic vivitur, fidem habemus, coelestes animae scientiam adeptae sunt. Fidem autem hujusmodi aut infusam aut labore ac studio partam fecerunt, verbi gratia ejusmodi, quae lectione aut auditione percipiatur, cum ei assentiamur, quem virum bonum et eruditum arbitramur. Quam probitatis et eruditionis opinionem si rejicimus, fides amittitur, si vero assentiri pergamus, disputatio inanis est, quia hoc vel illud credere collibuit, sive verum sive falsum. Nam qui geometrica theoremata docenti assentitur, nec tamen intelligit, fidem quidem habet, non scientiam, si7 vero plane intelligit, adipiscitur quidem scientiam, sed eodem momento fidem amittit. Fidem autem infusam theologi appellant virtutem theologalem, quae Deum tantum sui argumentum ac objectum habet. Ea vero8, fides divina munere ac concessu tributa, si tamen necessaria est et certa9, ut amitti nequeat, vis est, non fides. Si libera quadam assensione nititur, summae impietatis est, argumentis humanis doctrinam, quam Deus summa bonitate afflaverit, cuiquam10 eripere conari. Quae cum ita sint, omnino disputationibus de religione abstinere oportet.
1. Alius codex ita
legit: Religio fit ambigua verum inter et falsum ac
disputationibus magis magisque labefactatur. Si in scientia?
demonstrationem subesse oportet. 2. Alius: Magis ac
magis. 3. Alii: sunt. 4. Eusebius in
demonstratione evangelica. Scotus in proleg. sent. qu. 45. 5. Alii:
dubiae. 6. Alibi: illustrarunt. 7. Desiderantur
haec septem sequentia verba in aliis codicibus. 8. Alius:
porro. 9. Alibi: coacta. 10. Deest in
alio codice.
OCTAVIUS: Florentinos accepimus in statu populari edixisse, ne de legibus semel susceptis ac probatis disputaretur, quam legem a Lycurgo olim latam meministis1. Quod si de legibus humanis controversias movere non licet, ne ullus ad perrumpendas2 leges proposita disputatione aditus aperiatur, quanto minus in legibus divinis id fieri debet, aut si privatim periculosum3, quanto publice periculosius.
1. Plutarchus in
Lycurgo. 2. Alibi: corrumpendas. 3. Alibi:
periculose.
CURTIUS: Laudabile quidem est, ex antiquissimorum prophetarum institutis a disputationibus rerum divinarum abstinere, quod1 de sua quemque religione interpretari oportet, nec Christianis liceat, summa suae religionis capita in dubium revocare, nec item Judaeis2 inter ipsos, ut nec Ismaëtis3 quidem inter sese. Sed Ismaëlitae hoc amplius, quod nec secum ipsi, nec cum Judaeis aut Christianis de sua religione disseri4 patiantur, absurde illi quidem et malitiose. Nam si vera est illorum religio sive superstitio, quo verior aut certior, eo ad persuadendum facilior, aut si tantum bonum Christianis et Judaeis communicare nolunt, illud profecto est animi invidi ac ipsa malevolentia jejuni. Sed verius est, Ismaëlitas et Judaeos a disputationibus abhorrere, quod veritatis Christianae perspicuam5 lucem lippis oculis intueri nequeant.
1. Desunt haec septem
sequentia verba in alio codice. 2. Alibi: Judaei vel:
Judaeos. 3. Alibi: Ismaëlitae. 4. Alius:
discerni. 5. Alibi: conspicuam.
131 CORONAEUS: Curtii1 sententia mihi probabilior fit, ne scilicet Christianis inter seipsos vel publice vel privatim de summae nostrae religionis, i.e. de fidei capitibus, contendere liceat, ne ambiguis et probabilibus argumentis huc illuc mentes distrahantur, ac variis erroribus implicentur2, cum3 tamen divinae leges4 omni sexui, omnibus ordinibus, omnibus aetatibus, omnibus locis ad legendum et intuendum proponantur, ut lege divina sanctissime cautum est5. Semper tamen licuit ac licebit, inter varias sectarum familias de optimo religionum genere disceptare ac Neophytos, Catechumenos, Energumenos, Ismaëlitas, Judaeos, Paganos et Epicureos a recta via oblique oberrantes, argumentis, auctoritate, antiquitate, eruditione, demonstrationibus perspicuis in rectam salutis viam deducere, pro ea6 quae homini cum homine intercedit humanitatis et caritatis conjunctione.
1. Alibi: Certum.
2. Alii: impleantur. 3. Alibi: dum.
4. Alibi: divina lex ... proponatur. 5. Deuteron.
II. et III. Josua I. et XXIV. 6. Alibi: per eam ...
conjunctionem.
SENAMUS: Disputationes istas de religionibus perspicio1 ad nihilum recasuras. Quis enim arbiter tantae controversiae futurus est?
1. Alius: prospicio.
FRIDERICUS: Christus Deus1! Sic enim spopondit: Si tres in meo nomine fuerint coacti, in medio futurus sum.
1. Alius minus bene:
Christianis Deus!
SENAMUS: At hoc ipsum caput est religionis totius, quod inter Christianos et Judaeos, item inter Ismaëlitas et Christianos contravertitur: Christus sitne Deus, necne? CURTIUS: Ad id confirmandum idoneis testibus ac tabulis uti oportet. SENAMUS: Illud etiam ambigitur, qui testes sint idonei, quae tabulae, qui fidejussores dari1 possint, qui non egeant fidejussore, ut certa et minime dubia fides adhibeatur.
1. Alibi: esse.
CORONAEUS: Ecclesia judex erit. Scitum est ac pervulgatum1 illud Augustini: Non crederem evangelium2, nisi id ipsum etiam ecclesia confirmaret.
1. Alius: provulgatum.
2. Alius: evangelio.
SENAMUS: Gravior etiam controversia est, quaenam sit ecclesia vera? Judaei suam esse affirmant, Ismaëlitae infitiantur, Christianus contra sibi vindicat, pagani tota India sese antiquitate omnibus praedicant anteferri oportere. Itaque Nicolaus Cusanus Cardinalis, vir doctissimus, nihil de ecclesia christianorum sibi probandum scripsit, sed hoc, inquit, posito fundamento, quod ecclesia per unionem ad Christum constituatur, illud assumit, quod in praecipua quaestione positum est. SALOMO: Illud quidem Christiani ac Ismaëlitae confitentur1, et in eo potissimum cum Ebracis conveniunt, solam et veram Dei ecclesiam in gente Israëlitarum fuisse, quae sola toto terrarum orbe verissimum unius Dei aeterni cultum tuebatur, sola conservatrix foederis aeterni, quod Dei 132 digito tabulis lapideis incisum est et sanguine sacratum erat, sola legis aeternae litterarumque sacratiorum custos.
1. Alibi: profitentur.
FREDERICUS: Ita vero ad Christum usque. OCTAVIUS: Judaei aeque ac Ismaëlitae N.T. tabulas repudiant1 quasi a Christianis corruptas, tametsi Muhammedes evangelica testimonia citare2 non dubitaverit3, potissimum in Alcorano Elmeide et in Azora duodecima, non tamen in4 ea, quae in Christianorum manibus versatur.
1. Alius: rejiciunt.
2. Alibi: ciere, vel: adhibere. 3. Alius:
dubitat. 4. Deest in aliis, qui loco vocis
versatur legunt: versantur.
TORALBA: Si sola scriptorum auctoritate religionis verae fundamenta nituntur, expedita res erit Pythagoraeorum, vetere decreto: αὐτὸς ἔφα Sin ea verborum obscuritas est, ut in varios sensus trahi possit, ad arbitros, i.e. ad sapientes, res deducenda erit. SENAMUS: Sed etiam illud dubitatur, qui sint sapientes? si enim aliorum, i.e. stultorum, judicio sapientes putantur, stulti sunt et suo judicio furiosi. TORALBA: De sua quemque arte peritum consulere solemus, neque etiam1 opifices sine usu et certissimis rationibus credi sibi volunt; falli tamen possunt, si demonstratione vacant. Rerum autem divinarum fides ac constantia ab unius Dei auctoritate dependet, qui nec falli, nec fallere potest, quae quidem auctoritas omnibus omnium demonstrationibus, argumentis, tabulis ac testibus longe praeponderat.
1. Alibi: enim.
SENAMUS: Vera profecto sit religio, quae Deum auctorem habet, necesse est, sed num hujus legis1 aut illius auctor sit, hoc opus, hic labor est.
1. Deest in alio codice.
SALOMO: Cum sacerdotes Apollinem1, quem Chaldaei Bahalem vocant, pro Deo colendo proponerent, Helias propheta coram Achabo rege periculum fieri jussit, ea conditione, ut is pro vero Deo haberetur, in cujus hostia flamma coelitus delapsa sacrificium consumsisset. Cum Apollinei pontifices Camarin2 ardentissimo aestatis sole preces ac vota ingemerent3 atque ex ipso vultu et venis cruorem elicerent4, Helias ironia eleganti cum altius vociferandum esse diceret, inclinante sole ad occasum ipse tribus verbis flammam de coelo detraxit, quae voracissime hostiam, altare, lapides derepente consumsit, aquas etiam in silices effusas celerrime hausit, cujus portenti spectaculo rex ipse cum populo attonitus, Deum aeternum confiteri, Helias vero 450 solis sacerdotes trucidari jussit. Paulo post imbres, quos toto triennio ac mensibus5 sex Helias precatione sua cohibuerat, contraria rogatione abundanter effusi sunt.
1. Alii: Apollinis.
2. Ab habitu fumoso dicti. 3. Alibi: ingeminarent.
4. 1 (3) Reg. 18. 5. Alibi: et menses.
FRIDERICUS: Optarem ego nunc Heliam quendam periculum coelesti prodigio spectantibus1 regibus ac populis facere, quaenam ex tot ac tam multis religionibus optima sit.
1. Alius:
spectabilibus.
133 SALOMO: Vetabat lex divina1, Deum, quis aut2 qualis sit, experiri, nec nisi Deo jubente Helias id facturus fuisset. Nulla portenta perfidos, nulla prodigia movent sceleratos. Videtis hoc tanto ac tali prodigio Heliam nihil profecisse, nam paulo post ad cultum Bahalis relapsus est cum populo rex Achabus, Helias vero ab Isabella ad caedem designatus, nisi fuga sibi consuluisset. Nec vero usquequaque3 terrarum tot ac tam stupenda miracula commemorantur, quam quae universo populo Israëlis spectante facta legimus. Quae probatio verae religionis certior fieri potest?
1. Exodi 17. 1 Reg. 18.
2. Alibi: qui et. 3. Deest in alio codice.
CURTIUS: Vera religio mihi probanda videtur ecclesiae auctoritate, sacrae scripturae veritate, antiquitate ipsa, oraculis divinis, prodigiis coelestibus, rationibus perspicuis. SALOMO: Rabbi Moses Rambam brevius rem contraxit ac tria1 tantum nostris credenda proponit, scilicet demonstrationem, sensum2 et oracula prophetarum; caetera, inquit, credi possunt, sed nulla necessitate.
1. Alius: duo.
2. Alius: sensuum.
SENAMUS: Si fides oraculis habetur, extat vetus oraculum Apollinis, qui, consultus de infinita religionum varietate, quaenam esset optima, respondit uno verbo: Antiquissima. Cum rursus ambigeretur, quaenam esset antiquissima, respondit: Optima. TORALBA: Sic mihi persuasum, etiam si nullis oraculis testata res esset, optimam tamen religionem esse antiquissimam. Est enim tanta fides antiquitati1, ut sua se auctoritate facile sustentare possit. At novae religiones, nova sacrificia, nova sacramenta, novi ritus, novae leges, nova consilia2, novae ecclesiae, nova decreta, novi mores florentissimas quaeque civitates funditus everterunt.
1. Alii: antiquitatis.
2. Alius: concilia.
CORONAEUS: Hoc quidem grave praejudicium est pro catholica romana ecclesia adversus novae religionis creatores1. Quamobrem decernatur, si placet, quae sit antiquissima religio, ut2 etiam pateat, quae sit optima, nam altero cognito utrumque cognitum erit.
1. Alibi: creaturas.
2. Alius: vel etiam quae sit etc.
SALOMO: Ne, obsecro, pergamus eo, quo itur, sed quo eundum est Nam divina lex1, quam Christiani et Israëlitae probant, sanctissime vetat, consulere daemones, aut Manium2 Deorum oracula exquirere, aut fidem ullam iis habere. Ob id enim Ochosiae regi aegrotanti3 nunciatum est ab Helia, male periturum, quod Bahalem, quem Graeci Apollinem appellant, de valetudine et salute consuluisset. Erat enim in more positum et optimis quibusque principibus consuetum, si qua de re dubitarent, aut aliquid gravius suscepturi essent, Deum consulere, quibus respondebatur in somniis et visionibus nocturnis, si prophetiae domum haberent, sin minus, per aliquem ex prophetis; si vates nullus esset, per pontificem. Propheta quidem oratione 134 perspicua, quae divinitus acceperat, rogantibus respondebat, sed pontifex sacras vestes indutus ex4 aurea tabula, in qua duodecim gemmae5, duodecim tribuum insculpta nomina continebantur6, quid futurum esset, conjectura quadam consequebatur7, ex insueto gemmarum fulgore, si felicem, vel obscuritate, si miserum exitum res esset habitura, vel etiam ex eminentia litterarum, ex quibus dictum infitians vel affirmans eliciebatur. Ac propterea Balaamus8 vates populum Israëliticum beatum praedicavit, quod nulla daemonum aut magorum contagione violaretur, sed opportune oracula sua divinitus reddita exaudiret. Quodsi nefas est, daemonem Apollinem audire9, quanto sceleratius, religionis arbitrum10 accipere, cum omnium religionum eversionem moliatur.
1. Deut. 18. Levit, 20.
2. Alii: inanium. 3. Alibi: agonizanti.
4. Alius: pontifex sacra veste indutus et etc. 5. Alibi:
gemmis. 6. Josephus in antiqq. jud. 7. Alibi:
consequentia. 8. Num. cap. 23 et seqq. 9. Alius:
consulere. 10. Alius: arbitrium.
SENAMUS: Imo1 vestram, Salomo, religionem ut optimam probavit, sic etiam2 de optimo religionum genere consultus respondit3:
Μοῦνοι Χαλδαῖοι σοφίαν λάχον, αὔταρ Ἑβραῖοι
Αὐτογένητον ἄνακτα σεβαζόμενοι θεὸν ἁγνῶς, i.e. soli Chaldaei sapientiam nacti sunt, Ebraei vero Deum aeternum pie colunt. Item de Judaeorum gente4 consultus, ita respondit:
Ἥδε θεὸν βασιλῆα καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων,
Ὃν τρέμεται καὶ γαῖα καὶ οὔρανοι ἠδὲ θάλασσα, Ταρτάριοι τὲ μυχοὶ καὶ δαίμονες ἐκφριττουσι, i.e.
Illa Deum regem pure colit omnipotentem,
Quem mare, quem tellus ingens, quem sidera coeli, Quem genii exhorrent, metuit quem maris5 abyssus.
1. Alius: Hinc.
2. Alius: enim. 3. Eusebius in praepar. evang.
Lactantius. Justinus Martyr. 4. Alibi: regno. 5. Alius:
immanis.
SALOMO: Ista quidem sunt principum Christianorum seu discipulorum Christi, qui etiam genere Judaei et Judaeorum religionem vulgo profiteri putabantur1, inventa, ut antiquitatis speciem Christianae religioni conciliarent2, nec tamen, quod si3 mille Apollines religionem Judaeorum optimam judicarent omnium, fidem ullam haberemus.
1. Alius:
profitebantur. 2. Alius: ostenderent. 3. Alii:
nec si.
FRIDERICUS1: Immo verius est, Apollinem2 daemonem Hebraeorum et Chaldaeorum religionem ac sapientiam simul contulisse, ut ambiguitate proposita utramque aboleret, ut non ita pridem apud Juliacenses3 in vico Laemi4 quidam maleferiatus Curio daemonem rogavit5, cur puellam, quam possidebat6, tam sollicite ad missam urgeret? an sacrificium illud salutare hominum generi arbitraretur? Huic daemon: Amplius, inquit, deliberandum mihi censeo. Nam si respondisset, salutarem esse missam, Lutherani ob id ipsum rejiciendam esse censuissent; sin rejecisset, 135 Catholici salutarem esse dixissent. Itaque ambiguo responso utrisque illusit. Alias idem sacrificulus daemonem rogavit, qui monachum7 obsidebat, quisnam esset? Sum, inquit, Matthias Durensis Abbas, nec prius obsessum dimittam, quam Trevirim profectus8 virginem Mariam placaverit, quod pictori statuae virginis non cumulate satisfecerit.
1. Deest in aliis
codicibus. 2. Alibi: Apollineum. 3. Alius:
Julianenses. 4. Alibi: Leoni. 5. Wierus
de praestigiis. 6. Alius: obsidebat. 7. Alibi:
moechum. 8. Alibi: Trevirini praefectus.
OCTAVIUS: Ne Apollinis oracula cum responsis obsessorum confundamus, semper existimavi, oracula Christianae religionis primordio magna sui parte a Graecis conficta, prout quisque hanc vel illam religionem probaret aut improbaret, ut contraria legimus apud Porphyrium iis, quae ab Eusebio et Lactantio commemorantur; cujusmodi est illud: rogantibus1, qualis futurus esset Messias, respondisse fertur Apollo: Mortalis erit secundum carnem i.e. θνητὸς ἔσται κατὰ σάρκα. Simile2 est etiam illud oraculum, quod Augusto patri redditum ferunt: Puer, inquit, Hebraeus Deus rex me fugere3 cogit4; quasi Suetonius, Dio, Tacitus, qui levissima quaeque Augusti somnia scriptis prodiderunt, oraculum tanti ponderis ac momenti omissuri fuissent. At etiam M. Tullius5, qui nascente Augusto consulatum gerebat, scribit, Apollinis oracula pridem conticuisse, ut jam nihil contemtius esset. Si tantum erat silentium Apollinis ante Tullium, qui6 trecentesimo7 post anno8 tot ac tam multa oracula, quae petita legimus, effudisset?
1. Addit alius:
Judaeis. 2. Aliue: Consimile. 3. Alii:
facere, vel: tacere. 4. Suidas verbo Augustus.
Nicephorus Callistus l. 1 c. 17. 5. Libr. de divinatione.
6. Alibi: quod. 7. Ita omnes codices. 8. Alibi:
trecentos post annos.
CURTIUS: Quam1 diuturni silentii causam Plutarchus2 ad interitum daemonum referendam putavit. Porphyrius vero Apollinis oraculum editum de silentii causa non ad illum Deum Hebraeum et regem, sed ad Jovem traxit: Οἴχεται, inquit, οἴχεται Ἀπόλλων ἐπὶ φλογὸς καὶ βιάζεται οὐράνιος φῶς Ζεῦς ἐστὶ. Quis autem, nisi plano demens, foeminam a daemone obsessam ore furente ac rabie spumante, ut Plutarchus, Heraclitus ac Basilius scripsere, ambigua voce balbutientem de futuris rogare velit? saepius enim aures foeminarum pudendis admovere oportebat, ut responsa audirentur; cujusmodi3 sagam Coelius Rhodiginus in oppido Rhegio se scripsit vidisse, quae pudendis obloquebatur, de praeteritis quidem perspicue, de futuris obscurissime respondebat. Eo tamen erupit amentiae4, ut talium sagarum responsa pro divinis oraculis venditarent5 non modo imperiti homines, verum etiam ipsi, qui summam eruditionis ac sapientiae opinionem de se ipsis excitarant, Justinus, inquam, Eusebius, Lactantius, Porphyrius. Credite, inquit Justinus, credite vetustissimae Erythreae Sibyllae, cujus libros toto terrarum orbe servari contigit6. Quin etiam Sibyllarum oracula, versibus Graecis excusa, latine facere ac non ita pridem evulgare non dubitavit Castalio, in quibus biblica historia brevissime contracta est.
1. Alius: Tam.
2. In libro de oraculorum defectu. 3. Alius: cujus.
4. Alibi: amentia, vel: dementia. 5. Alii:
putarent. 6. Alius: contingit.
136 OCTAVIUS: Ego Sibyllas omnes daemonum contubernio infames esse non dubito, nec ullum impiae superstitionis argumentum majus1 esse opinor, quam quod Sibyllarum oraculis quasi fatis2 sustentatur. Atque in eo quidem Tertullianus3 graviter mihi labi videtur, qui religionis Christianae probationem ex eo potissimum exquirit, quod daemones in obsessis occulta quaeque rogantibus Christianis proderent, Christi sapientiam et virtutem laudantes, caeteris vero paganorum sacerdotibus nihil responderent. Iisdem Sibyllarum responsis Dei nomen quadrisyllabum esse denunciatur, ac ne quis sacrum illud Hebraeis tetragrammaton aeterni Dei proprium cogitaret, tres priores syllabas duarum litterarum, postremam trium esse, ac totum quatuor vocalibus et quinque consonantibus constare, idque consistere numerum MDCCXI, quem4 Cardanus ἀρσενικὸν esse putavit, sed suo merito irrisus est, quod numeri litterarum minime congruant, tametsi caeteri conveniant; qui vero subtilius discusserunt, non aliud quam dictionem φαοσφόρος syllabas quatuor, totidem vocales, quinque consonantes, tres priores syllabas duarum, quartam trium litterarum praescriptum numerum continere judicarunt. Quo quidem oraculo solem luciferum i.e. φαοσφόρον seu Apollinem miseris hominibus colendum quasi Deum proposuit daemon ipse Apollineus5.
1. Alibi: magis.
2. Alius: fundamentis. 3. In Apologetico.
4. Alii: quod.
SENAMUS: Ego vero nomen φαοσφόρου seu Luciferi, lacis totius creatori optime convenire judico, qui solus ab humanis mentibus tenebras ac caliginem dispellere possit. CURTIUS: Ea fraus est daemonum, falsa veris confundere, quo facilius imperitos fallere queant et admirationem sui concitare, nihil tamen nisi a furentibus respondebatur. Legistis1, in antro2 Lepadio Trophonio, Mopsitanos3 dormientes somniis perterritos ac furentibus similes oracula fudisse.
1. Pausanias in
Achalcis. 2. Deest in alio codice. 3. Alius:
Mopsi fano.
SENAMUS: At cum Epicuraei quidam oracula Mopsi coram Asiae Proconsule irriderent1, rusticum quendam ad Mopsum miserunt cum obsignata epistola, in qua nihil aliud quam illud, utrum bovem atrum, an album sibi mactari vellet? Rusticus2 in fano obdormiverat, somno3 137 excitatus, ad Epicuraeos cum epistola obsignata rediit, nihil tamen aliud se audisse retulit, quam vocem cujusdam susurrantis illud: Atrum. Quo audito proconsul impietatis Epicuraeos coarguit ac Mopso deinde sacra facere non destitit. Sed audiamus Herodotum4, cujus aetate loquacissimi fuere omnes Apollines. Is enim scribit: Cnidios, cum Isthmum Halicarnassi perfodere conarentur, nec quidquam proficerent, caementis in oculos obsilientibus, aut latomis se ipsos vulnerantibus, ad Pythiam5 profectos responsum hoc tulisse: Isthmum neque aggerate, neque fodite; Jupiter namque ipse, si voluisset, fecisset insulam! Illi accepto responso ab opere destiterunt. Deum quidem ista6 decrevisse argumento est, quod Demosthenes, Demetrius Poliorcetes7, Caligula, Nero, Domitianus, qui Isthmum Corinthi perfodere sunt conati, vel caesi vel capti, vel ab hostibus prostrati fuere, quod vel oracula divina contemnere, vel naturae statum et ordinem perrumpere conarentur. Quid? cum Athenienses, variis cladibus et morbis popularibus oppressi, Apollinem consulerent, respondit, suam aram duplicari oportere; erat enim cubica. Fabri cubum cubo supposuerunt8 imperite9. Cum pestis multo magis quam antea grassaretur, iterum Apollo consultus respondit: aram non esse duplicatam. Itaque Geometras tota Graecia arcessiri oportuit, ut ara cubica duplicaretur, quod tandem10 Plato cum μεσολάβῳ praestitisset, exhausta civibus urbe, caedes11 conquievit. Advertite, obsecro, daemonem γεομετρικώτατον Atheniensibus rem omnium difficillimam proposuisse, scilicet cubum duplicare, quod mortalium nullus adhuc demonstratione, sed physica tantum ratione consequi potuit. Oportuisset enim duabus lineis, quibuscunque datis, duas medias proportionales invenire, quod nullus adhuc conficere potuit. Nicolaus Cusa12 id tentavit, Orontius13 id se esse assecutum jactavit14, ex eoque τετραγωνισμὸν penitus ignotum demonstrasse. Sed ejus paralogismum15 Nonius16 Lusitanus ac Buteo Delphinas perspicue17 docuerunt. Sic Apollo admirabilitatem sui multo quam antea majorem excitavit, quam18 Plato bona fide auxit19, cum ab Aegyptiis20 eruditus praedicaret: Apollinem hoc responso Athenienses a luxu, libidine, crapula, rapinis ad honesta ingenuarum artium studia revocare voluisse.
1. Plutarchus de
oraculorum defectu. 2. Alius addit: qui. 3. Alibi:
a sono. 4. L. 1 cp. 44. 5. Alii false:
Phidiam. 6. Alii: ita. 7. In textu:
Polycrates. 8. Alibi: imposuerunt. 9. Alibi:
imperiti. 10. Alibi: etiam. 11. Deest
in aliis. 12. Alius: Chusa. 13. In libro de
quadrat. circuli. 14. Alibi: putavit. 15. Alius:
parallelismum. 16. Alius: Navius. 17. Alii:
perspicere. 18. Desunt haec quatuor verba in aliis
codicibus. 19. Plutarchus de daemonio Socratis. 20. Alius:
Aegyptio.
TORALBA: Si fabri cubicam argillae massam arae cubicae aequalem fecissent et ad pondus tantundem adjecissent, tum utramque massam simul coagmentatam figura cubica finxissent, nullo negotio expedita res erat physica ratione. SALOMO: Apollinis aeque ac Bahalis oracula seu vera seu falsa a 138 daemonibus profecta fuisse, nemini dubium esse potest, in rem eam penitus intuenti. Nunquam1 enim Pythia sacerdos respondit, nisi furibunda, ore spumante, turgido gutture, oculis torvum intuentibus, saepe etiam pudendis obloquentibus, aut clausa bucca vel ex intimo pectore verbis erumpentibus. Quo etiam2 statu sacerdotes Indicos fuisse legimus ante Hispanorum adventum, qui daemonum cultus, sortilegia et sacrificia humana sustulerunt. Oracula vero divina prophetis tantum concessa ac munere Dei contigisse lex divina3 perspicue docet, et a prophetis reddebantur non furenti, sed tranquilla mente et valde quieta ac constanti. Neque vero vigilanti cuiquam mortalium, praeterquam uni Mosi, Deum apparuisse divina lex aperte declarat; caeteris prophetis non nisi dormientibus, seu somniis seu visionibus nocturnis, quae decem omnino generibus complexus est Moses Rambam.4 Paucissimis tamen lux infusa divinitus toto vitae decursu contigit ut Samueli, Heliae, Helisaeo, Isaiae. Quoties enim in sacris litteris illud occurrit, Deum vel angelum domini locutum, prophetia est in somno vel visione dormienti patefacta, ut visiones Abrahae et colloquia Dei cum illo ac caeteris omnibus praeter Mosen. Quod arcanum qui non percipiunt animo, variis erroribus implicantur. Interdum tamen vigilantibus, quid factu sit opus, suggeritur, sed id fit intimis animi sensibus, angeli procurantis officio.5 Dormientibus vero saepe voces divinae exaudiuntur aut vellicationes aut etiam terrores sentiuntur6, quo pertinet illud Elihu Jobi7 instruentis: Semel, inquit, Deus loquitur et iterum, si homo non advertit in somniis, in visu nocturno, quando sopor8 dormientes obruit9, tunc aurem hominibus vellicat ac divinam vocem10 velut expresso11 sigillo consignat, ut tenuibus probitatem, potentibus superbiam eripiat. Cui congruit illud Isaiae12: Deus, inquit, summo diluculo vellicavit mihi aurem, ut audirem, aperuit mihi aurem, ego vero praebui me obsequentem. Hanc autem13 vellicationem auris nemo plane nisi expertus intelligit.14 Prophetis quidem nostris vaticinia admirabilia et in multa saecula prodita fuere, quibus populorum strages et15 excidia civitatum, imperiorum conversiones, caedes principum calamitosae denunciantur16, quae re ipsa statis temporibus, ac tantis post aetatibus comperta fuere. Ab iis ergo prophetarum vocibus ac scriptis oracula petenda, ab iis17 solis verae religionis testimonia sunt exquirenda.
1. Alibi: Neque.
2. Addunt alii: in. 3. Num. 12. 4. In
libro More nevochim. 5. 1 (3) Reg. 13. 16. 6. Alibi:
sensuum. 7. Hiob 33, 14 sqq. 8. Alibi:
super. 9. Alibi: opprimit. 10. Alii:
ac doctrinam. 11. Alibi: impresso. 12. Jesaiae
50, 4 sqq. 13. Alius: Sane autem. 14. Alius:
intelliget. 15. Deest in aliis codicibus. 16. Alii:
denunciarentur. 17. Alii: ex his, vel: et
iis.
CURTIUS: Prophetarum quidem principes ab Abrahamo et Israelitis arcessere oportet, nec tamen omnes videmus. Videmus enim Bileamum1, 139 genere Chaldaeum, etiam oracula divinitus hausisse et conversionem rerum publicarum admirabiles duo millia annos ante percepisse2 animo, quam contigissent. Item Jobum, Heliam, Helisam3, Arabes ante legis promulgationem divinis oraculis claruisse.
1. Num. 23. 2. Alius:
hausisse. 3. Alibi: Helipham.
SENAMUS: Si vera somnia rerum praesentium aut futurarum prophetiae1 nomine veniunt, innumerabiles prophetae futuri sunt. Ecquis enim est, cui non appareat in somniis ac visionibus nocturnis verum2 quiddam, quod aliter scire non potuisset? Quin etiam sceleratis somnia saepe verissima occurrunt. Nam3 Philostratus4 tyrannus se a Jove praecipitem de coelo deturbari somniavit, paullo antequam interficeretur. Item Caracallae imperatori visum est in somniis pridie quam necaretur, se a Severo patre suo5 perculsum ac vocem patris principis6 audivisse acerbe illum increpantis: En praemium fraterni parricidii! nam Caracalla jusserat Getam occidi. Plenus est Artemidorus, plenae historiae talium somniorum. Et quidem Synesius ille7 Christiamis pontifex librum περὶ τῶν ἐνυπνίων scripsit, in quo vaticinia non modo hominibus, verum etiam brutis ipsis animantibus communicari scribit.
1. Alius: prophetico.
2. Alius: rerum. 3. (Artemidorus). 4. Alii:
Pisistratus. 5. Alius: sica. 6. Deest
in aliis. 7. Alius: ipse.
SALOMO: Quaedam somnia vera sunt, plurima tamen falsa, ut quae ab animi perturbatione1 ac curis ad animos derivantur. Multas curas sequuntur somnia, inquit sapientiae magister2, et ubi multa somnia, plurimae sunt vanitates. Saepius etiam a ciborum varietate et copia somnia contrahuntur, sed iis, qui pura mente a sordibus, a libidine, a curis inanibus, a cupiditatibus vacui, sobrii dormiunt, saepius somnia vera et somniis praestantiora visu objiciuntur, quibus turpia declinare, honesta prosequi aut futura scire docentur, quae in universum communi quadam appellatione vaticinia dici possunt. Prophetia vero singulari quadam appellatione dicitur divina vis, Dei munere et concessu3 tributa ad futura prospicienda ac denuncianda, quae4 non tantum veteribus, sed his quoque temporibus5 accidit. Quod enim legitur in Hebraeorum commentariis, prophetiam post reditum ab exilio desiisse, non eo pertinet, ut nulla deinceps somnia Hebraeis divina contigerint, sed ut intelligamus, Dei vocem ad prophetas fieri desiisse, ut ejus mandata legesque6 principibus ac populis7 annuuciarentur. Neque enim desunt quamplurimi, qui pro sua aut aliorum salute jussa in somniis divinitus accipiant, vel ut hostium insidias effugiant, vel ut a vitiis abstineant, vel ut ab impietate et superstitione ad veram religionem deducantur, sive8 de rebus dubiis fiant certiores. Et quidem vera somnia et visa nocturna efficaciora sunt ipsis actionibus vigilantium, 140 ut cum Abrahamus dormiens sibi pro salute urbium Sodomae et Gomorrhae precari videretur et9 cum Deo familiariter colloqui; non minus efficax illa supplicatio exstitit, atque nescio an non efficacior, quam si vigilans ea petiisset10. Item Salomo in somniis sapientiam a Deo precari sibi videbatur11, quae precatio in somniis tam efficax exstitit, ut eodem12 somnio Deus responderit, se preces illius exaudiisse ac sapientiam illi tantam afflavisse, quantam mortalium antea aut postea13 nemini.
1. Alii:
perturbationibus. 2. Ecclesiastes 5, 2 sq. 3. Alibi:
consensu. 4. Alibi: quod. 5. Alii
addunt: saepe. 6. Alii addunt: ne. 7. Alibi:
populo. 8. Alii: ac. 9. Desunt haec
quinque verba sequentia in alio codice. 10. Alibi: illam
praestitisset. 11. 1 (3) Regum 3. 12. Alibi:
eidem. 13. Alibi: et postea.
FRIDERICUS: Si summam religionis ac salutis nostrae ad inania somnia revocaremus1, actum de religionibus est. Jam enim pridem Paulus admonuit2, a falsis prophetis studiosissime cavendum, nec si angelus coelo delapsus in terram3 aliud doceat, quam quae ab eo tradita sunt, ei assentiendum. Quo satis innuit, non vates novos aut4 Apollines aut5 oracula cujusquam exquirenda6 ad optimum genus religionis dijudicandum, cum aperte7 doceat, esse Christianum.
1. Alibi: revocamus.
2. Galat. 1. 3. Alibi: in terras, quae verba
in aliis plane desunt. 4. Alibi: non. 5. Alibi:
non. 6. Alibi: cuiquam exoptanda. 7. Duorum
horum verborum loco legit alius: verum.
SENAMUS: Quoniam Judaei non modo Paulum, verum etiam Novi Testamenti tabulas omnes, Ismaelitae vero Christiana1 scripta2 omnia repudiant, aliis testibus nobis utendum est. Nihil autem mihi commodius videtur, quam decernere, quae3 sit antiquissima religio, hanc4 enim optimam fore, maximum erit argumentum.
1. Alius:
Christianorum. 2. Deest in alio codice. 3. Alibi:
quaenam. 4. Alius: sane eam.
TORALBA: Si optimum genus religionis antiquitate ipsa metimur, altius nobis ab ipso totius humani1 generis parente origo est petenda. Hunc enim optimis moribus, optima disciplina, optima scientia2, optimis denique animi virtutibus a Deo exornatum3 oportet, cum ab eodem sanctissimam linguam didicisset. Neque enim4 per se eloqui potuisset, aut omnium animantium, quibus ex insita cuique5 vi et potestate nomina indidisse dicitur, naturas nisi ab optimo parente ac magistro eruditus hausisset et expressisset6. His tam multis ac praeclaris virtutibus filios sibi charissimos imbuisse consentaneum est atque inprimis vera religione, ut scilicet Deum aeternum adorarent eique sacra facerent, tum precibus, tum frugibus, tum pecoribus7 oblatis, quae flammarum sacrificiis consumerentur, cum ante aquarum colluviones carnibus non vescerentur8.
1. Deest in alio
codice. 2. Alibi: sanctitate. 3. Alibi:
subornatum. 4. Alius: etiam. 5. Alius:
ejus. 6. Philo in alleg. legg. 7. Alibi:
pecudibus. 8. Zonaras l. 1 ita scribit.
SALOMO: Caetera quidem tibi, Toralba, facile assentior, pecorum1 tamen carnibus homines aeque ac lacte vixisse non dubito. Ad quid enim2 tam multi greges? tot armenta ubique terrarum, quae suo foetore mortua 141 nocuissent3, nisi homini suavissimis carnibus vesci licuisset? Nam quod divina lege permissum est, carnibus vesci, modo sanguis in terram effunderetur, eo pertinet, ut, quod antea impune licuerat, cruore saginare4 se ipsos, id5 amplius ne liceret. Nihil enim6 sanguinis esu impurius, nihil nocentius aut ad lepram et elephantiasin accomodatius alimentum excogitari potest.
1. Alius ita: nisi
pecorum carnibus vesci semper licuisset. 2. Alius:
etiam. 3. Alibi: jacuissent. 4. Alibi:
sanguinare. 5. Alii: ut. 6. Alius:
etiam.
TORALBA: Nulla mihi tecum, Salomo, de ciborum esu1 controversia futura est, illud tantum meae conclusionis argumentum est, Adamum ejusque filium Abelem optima religione imbutos fuisse, deinde Sethum, Henochum, Methusalem ad Noachum usque, qui aeternum illum et verum solumque Deum, rerum omnium opificem ac parentem totiusque mundi architectum maximum, caeteris omnibus exclusis, sanctissime coluerunt. Hanc igitur religionem non modo antiquissimam, sed etiam omnium optimam esse confido, et qui ab illa antiquissima optimaque religione discesserunt, in labyrinthos errorum2 inexpiabiles incidisse.
1. Alibi: usu.
2. Deest in alio codice.
SALOMO: Mihi tecum, Toralba, convenit, illam scilicet optimam religionem esse antiquissimam ab optimo parente generis humani traditam, quae unius aeterni Dei cultu purissimo, semota Deorum ac divorum omnium atque etiam rerum creatarum turba, continetur. Nam quod scribitur, aetate Sethi Deum coli coepisse, plerosque fefellit ambiguitas verbi הוּחַל quod incipere et profanare significat. Jonathan Chaldaeus interpres ita reddidit1 ex hebraeis chaldaica: tunc coeperunt homines orare in nomine domini. Sed Onkelos, quem Latini Aquilam nominant, qui etiam ex Hebraicis Chaldaica fecit, ita reddidit: Tunc coeperunt homines non orare in Dei nomine, cum scilicet ad res creatas et eorum, quae sub sensum cadant, cultum se ipsos convertere coepisserit; quae sententia verior est, cum satis appareat, Abelem et Cainum soli Deo cultum exhibuisse, ac ipsum Henochum tanta religione ac pietate claruisse, ut adhuc vivus et spirans divina bonitate fuerit ab hominum2 coetu et conspectu abreptus, quod praeter eum nemini, excepto Helia, legimus contigisse. In eadem religione perstitit Noachus3, qui solus mortalium omnium ipsius Dei testimonio ac judicio integer est ac justus appellatus. Semus item, Noachi4 filius, Dei altissimi sacerdos ac Solymorum5 rex justissimus, eadem pietate paternam religionem amplexus est, qua floruit usque ad Abrahami aetatem, i.e. ab eluvionibus aquarum CCCXLV annos, quo tempore migravit Abrahamus ex Ur6, Chaldaeorum urbe7, eamque migrationis causam fuisse tradunt8, quod Chaldaei a vero Deo ad solis et siderum cultum deficerent. Defectionis rursus causam fuisse opinor, quod cum in coelum 142 intuentes aeterno Deo sacra facerent9, oculis quasi manibus sese abduci passi sunt ad ea sidera, quae sub adspectum cadebant, quod Abrahamus indigne ferens vitae periculum adiit, cum aperte siderum cultum execratus esset. Chaldaeus interpres scribit10, Nimrodum, qui primus dominatum in liberos homines invasit, jussisse Abrahamum in fornacem projici, quod ab unius immortalis Dei cultu ad res creatas avelli nollet, inde tamen prodigio stupendo11 ereptum et in Syriam a Deo missum, ubi in purissima illa religione majorum acquievit ejusque nepotes, donec Aegyptiorum fraudibus ab ingenita religione deflexissent, nec solum sidera, sed etiam elementa, animantia, statuas, daemones, deserto mundi conditore, adorarent. Deus igitur populi sui misertus quadringentos post annos, quam ictum foedus erat cum Abrahamo, Moysen excitavit, per quem naturalem et insitam animis hominum12 a Deo religionem ex animis hominum paene obliteratam ad usum revocavit. Ac tametsi Numa Pompilius statuas, Zeno Stoicus templa Diis exstrui, i.e. ἱερὰ θεῶν13 οἰκοδομεῖν, idque etiam sanctissimi reges Persarum prohiberent, ne Dei majestatem, quae amplissimo mundi sinu non continetur, angustiis concludere viderentur, terrenum14 tamen deinde templum jussit exstrui, non modo ut ab inimicis coeli, sed etiam siderum coelestium adspectu seu culta sacra facientes amoveret.
1. Alibi: reddit.
2. Alibi: humano. 3. Alii: Noëmus.
4. Alii: Noëmi. 5. Gen. 6. 6. Alius
false: unâ. 7. Gen. 12. 8. scribunt.
9. Alibi: fecerint. 10. In Ecclesiast. IV.
11. Alibi: prodigiis stupendis. 12. Desunt duo
haec antecedentia verba in aliis codicibus. 13. Alius:
θεοῖς. 14. Alius:
tentorium.
TORALBA: Constat igitur, optimam atque antiquissimam omnium religionem ab aeterno Deo cum recta ratione mentibus humanis insitam, quae quidem Deum aeternum ac solum homini colendum proponit, quoniam superius demonstratum est, Deum illum ab omni corporum contagione alienissimum, rerum omnium conditorem et conservatorem esse, qui cum optimus maximus sit, summum etiam cultum ei deberi, caetera numina, quae ab eo creata sunt, honoris cultu illi anteferre aut1 conjungere sine ingenti piaculo posse neminem. Qui ergo sic vixerit, ut purum Dei cultum et naturae leges sequatur, quis dubitet, quin eadem felicitate fruatur, qua nunc justus Abel, Henochus, Noah, Semus, Abrahamus, Jobus, caeteri, quod Deus ipse laudabili testimonio sibi gratissimos ac sanctissimos esse2 declaravit? Nihil enim verius a Platone dici potuit, quam antiquissimos humani generis parentes eo posteris meliores fuisse, quo propius aberant a conjunctione Deorum: οἱ παλαιοὶ καὶ κρείττονες ἡμῶν καὶ ἐγγύτεροι θεῶν οἰκοῦντες, a quibus ad posterorum3 aures vestigia prisca saeculi dimanarunt. Et quidem Simplicius, Christianorum aeque ac Judaeorum communis adversarius, mentis humanae consummatam perfectionem definit conversionem ad dominum: i.e. πάσα ἀνθρωπίνη πλειότης εἰς τὴν πρὸς θεον ἐπιστροφήν. Idem paulo post: Quamdiu igitur mens humana radicibus altissimis4 autori suo adhaeserit5, 143 poterit incolumis eam integritatem, in qua creata est, facile tueri; ab eo autem avulsa diffluet et marcescet6, quoad rursus ad originem et autorem revertatur, i.e. ἀποσπασάσα δὲ ἑαυτήν καὶ ὅθεν ἐφ᾽ ἑαυτῇ ἀποῤῥιζωσάσα, ἐκεῖθεν μαραίνεται καὶ φθίνει, ἕως ἔμπαλιν ἐπιστραφῆ καὶ ἑνωθῆ πρὸς τὴν αἰτίαν.
1. Alibi: et.
2. Alibi: fuisse. 3. Alius: posteros.
4. Alii: arctissimis. 5. Alibi: cohaeserit.
6. Alibi: diffluit et marcescit.
SENAMUS: Si haec optima et antiquissima religio naturae, omnium simplicissima sufficit ad vitam beatam, cur tot sacrificia, ceremoniae, ritus lege Mosis jubentur1? Neque enim pecudum modo, verum etiam hominum hostias legimus. Nam Jephtha, princeps illius gentis, filiam, quam habuit, immolavit eodem fere tempore, quo rex Agamemnon filiam Iphigeniam.
1. Alibi: jubente.
SALOMO: Sacrificia pecudum ab ipsa naturae lege primus Abel ac caeteri deinceps arripuisse videntur, hominum vero mactatio1 populis fere2 omnibus perniciosissimo more3 fuit usitata; Chaldaeis inquam, Persis, Amorrhaeis, Graecis, Italis, Gallis, Poenis, Indis. Nec tamen Jephtha filiam immolavit, ut omnes fere opinantur, sed perpetuae castitatis votum a se amandavit, ut Chaldaeus interpres, Rabbi Levi Ben Gerson et David Kimchi, verius et melius interpretantur, quam qui parricidii crudelissimi parentem accusant. Cui interpretationi congruit4, quod singulis annis virgines illam inviserent et5 consolarentur. Vox enim hebraea לְתַבוֹת quae6 ambiguitatem eo loco peperit7, non tam lugere significat, quam consolari, sacrificium vero Jephtham fecisse oportet earum rerum, quae8 lege divina mactari fas erat.
1. Alii: immolatio.
2. Alibi: vero. 3. Alibi: modo. 4. Alibi:
convenit. 5. Alius: ut. 6. Alibi:
quod. 7. Alius: proponit. 8. Alius:
quae ... mactare.
TORALBA: Si naturae lex et naturalis religio, mentibus hominum insita, sufficit ad salutem adipiscendam, non video, cur Mosis ritus, ceremoniae necessariae sint. SALOMO: Nihil in majestate Bibliorum antiquius aut sacratius est lege divina, cujus divisio triplex est. Nam praeter historiarum libros praecipua est lex moralis, secunda ritualis, tertia politica. Moralis iterum duplex: altera1 pars ad Dei cultum, altera ad hominum inter ipsos mutua officia spectat. Dei cultus quatuor decalogi capitibus primis continetur, caetera sex capita ad tuendam hominum inter se2 fidem ac societatem pertinent. Politica vero diffusius eadem complectitur, quae secunda tabula brevissime continet, scilicet leges judiciales, connubiales, praetorias3, quibus Hebraeorum respublica fundata est et constituta, sine quibus licet et viro bono in desertissima solitudine et ubique terrarum salutem adipisci. Ritus vero et sacrificia4 a Deo instituta, ut Israëlitae, qui ab Aegyptiis et finitimis populis sacra daemonibus et animalium statuis facere didicerant, ab iis deinceps abstinerent, quod fieri non potuisset ob inveteratum daemonibus sacrificandi morem, nisi5 eadem sacra Deo facere juberentur. Atque eo pertinet 144 gravior illa ac toties injuncta Israëlitis criminatio, quod epularentur על דמים super sanguines, ut deterrima Circe Ulyssem ac socios docebat, Manes pascere6 sanguine effuso in scrobem plurium animantium cruore7. Itaque propositis omnium sacrificiorum generibus, ad extremum illud a legislatore subjicitur8, ne deinceps sacrificent satyris et daemonibus, quibuscum scortari, consueverant. Deum vero sacrificiis nullo modo delectari, ex eo planum fit, quod vetuit9 usquam terrarum sibi pecudes mactari, praeterquam uno loco, quem ad sacrificandum delegisset, tametsi ubique gentium synagogas ac fana liceret habere ad laudes et leges divinas praedicandas. Nec vero sine summa Dei bonitate ac procuratione templum illud Sionis, ubi sacrificia pecudum fieri nec alibi licebat, a Vespasiano Imperatore incensum est, ut omnes intelligerent, non armentis aut10 gregibus mactandis flagitia11 dilui aut scelera expiari, aut salutem ab eo quenquam adipisci, ut apud Jeremiam12 Deus clara voce populo contestatur hunc in modum: Holocausta vestra victimis accumulate et ad satietatem carnes vorate, nihil enim majoribus vestris hujusmodi mandavi, cum illos ex Aegypto educerem. Et certe nihil Deus clara voce praeter decalogum jussit13; nullum autem sacrificium toto decalogo continetur, quod ubique foedus cum populo percussum appellatur. Id autem a prophetis14 toties ac tam saepe repetitum est, scilicet Deum a mactatione pecudum abhorrere, ut non15 aliam ob causam templum illud exarsisse ac populus Dei ex Palaestina ejectus esse videatur, quam ne deinceps in cruore pecudum spem salutis collocaret. Aufer, inquit Oseas16, a nobis nequitiam, et exsolvemus juvencos labiorum nostrorum. Item17: Num veniam in conspectum Dei cum holocaustis, vitulis, agniculis? Num placent Deo mille arietes aut 10,000 torrentes olei? Num dabo primogenitum ad expiationem sceleris mei? Indicavi tibi, o homo, quid bonum sit18 et quid a te Deus exquirat, scilicet facere judicium, deligere bonitatem et humilem esse coram Deo tuo. Cum autem Saul, quominus Dei mandato paruisset, sacrificia excusaret, acerbe Samuel illum increpans: Obsequium, inquit, sacrificiis praestat19. Acerbius etiam apud Isajam Deus execratur illos, qui sua scelera sacrificiis elui putant. Est igitur in decalogi executione salus, non in sacrificiis statuenda. Hoc fac, inquit, et vives! Et quidem cum rex Salomo arcam auream fabricari jussisset, et20 in sacratissimo sanctuario collocaret, nihil in ea deposuit praeter duas tabulas decalogi lapideas. Arcam autem protegebat propitiatorium, ubi Deus inter utrumque angelum versari dicebatur, ut omnes 145 intelligerent, Deum mortalibus propitium fore, si sacrum decalogi foedus exsequantur. Item21 Salomo cum Deum loquentem introduceret22: Serva, inquit, mandata mea, ut vivas! Quae qualia sint, significat his verbis: Liga ea super digitos tuos, scribito super tabulas cordis tui! Qua quidem eleganti allegoria decem digitorum decem23 decalogi praecepta24 complexus est, ac duplici tabula cordis significat, primam tabulam decalogi pertinere ad superiorem animae facultatem, quae ipsa mens est, ad quam primae tabulae leges de cultu divino referuntur, secundam vero tabulam ad inferiorem animae partem, qua docemur naturam coërcere, libidinem continere, ab alienis rebus mentes, oculos, manus abstinere. Nam 613 capita ac leges25, quae libro legis continentur, partim ad judicia, partim ad mores, partim ad ritus, partim ad uberiorem explicationem26 decalogi spectant27, ut cum uno verbo decalogi scortatio prohibetur, vox enim hebraica נאוֹת omnem scortationem significat, sive cum daemonibus, sive cum statuis caeterisque rebus, sive cum proximis, quibuscum incestus admittitur28, sive cum alterius uxore: denique lex illa vagos omnes concubitus, stupra29 et cum brutis nefariam copulationem vetat, quae fusius Moses in libro legum explicat, quam quae tabulis fuere30 comprehensa. Universam vero legem R. Moses Rambam in quatuordecim partes distribuit: prima pars aversionem a flagitiis et conversionem ad Deum; secunda idololatriae prohibitionem; tertia morum probitatem; quarta caritatem erga singulos; quinta mulctas pecuniarias; sexta contractuum et hereditatum jura; septima dies fastos, nefastos, feriatos; octava jejunia31; nona preces et laudationes; decima sanctuarium; undecima sacrificia ritus; duodecima pollutiones et expiationes; decima tertia cibos vetitos ac cupiditates frangendas; decima quarta vetitas libidines. Quae omnia copiosissime libris LXI pandectarum hebraicarum et capitibus 532 continentur, vetantibus quidem legibus poenae, jubentibus praemia subjiciuntur, ut cum benignitatis fontes tenuibus aperire jubemur32, haec verba subrogantur: Et bene tibi erit, vel opibus te cumulabo, si hoc feceris. Semper enim largitionem in tenues consequetur affluentia bonorum, ac tametsi nulla merces debeatur officio, nihilominus tamen et iis, qui a vetitis abstinuerint, et iis, qui jussa fecerint, mercedem ingentem Deus decrevit.
1. Alii: una.
2. Alibi: homines. 3. Alius: praedicatorias.
4. Addunt alii: sicut. 5. Alibi: etiamsi.
6. Alius: placare. 7. Odyss. l. X. 8. Levit. 17.
9. Deuteron. 14. 15. 16. 10. Alibi: nec.
11. Alibi: peccata. 12. Jerem. 7, 21 sq. 13. Deuter. 4.
14. Psalm. 40. 49. Hoseae 6. 15. Alibi: nullam.
16. Hos. 14, 3. 17. Michae 6, 6 sqq. 18. Alibi:
est. 19. 1 Sam. 15. 20. Alius: ut ...
collocaretur. 21. Alii: Idem. 22. 1
Regum. 7. 23. Addit alius: illa. 24. Alius:
capita. 25. Alii: capita legum, vel:
capitibus leges. 26. Alius: interpretationem.
27. Alibi: pertinent. 28. Alibi: committitur.
29. Alii addunt: paederastiam. 30. Alibi:
erunt. 31. In aliis codicibus haec ad septimam partem
referuntur, ita ut tredecim tantum partes enumerentur. 32. Alii:
jubentur.
OCTAVIUS: Cum itaque Judaei ubique terrarum a sacrificiis pecudum abstineant, inutiles sunt illae sacrificiorum leges. SALOMO: Nullum est sacrificium, nulla instrumenta sacrorum, nulli ritus, quae rerum in naturae thesauris abditarum arcana pulcherrima non 146 contineant, ut ingeniosissime Philo Hebraeus1, Abraham Aben Esra, Rex Salomo, Leo Hebraeus interpretantur. His etiam docemur prius de peccatis confiteri2, deinde poenas acerbiores ac piacula3 deprecari impendentia, tum gratias agere pro tam multis beneficiis, quibus continuo beamur, denique laudibus Deum praedicare, postremo Deo mentes puras sacrificare.
1. De sacrificiis.
2. Alii: conferri, vel: converti. 3. Alii:
pericula.
TORALBA: Equidem ab astrologo Judaeo didici, decem illa decalogi capita decem orbibus coelestibus ordine decenti naturae convenire. Primum ipsi Deo tribui, ut naturae universae autori supremo, secundum orbi secundo, qui Hebraeis deserta1 appellatur, propterea quod nulla stella eo coelo continetur, ita quoque sculptilia sanctissime prohibentur. Tertium caput, quo Dei nomen temere usurpare prohibemur, orbi tertio congruit, ne per Jovem caeteraque sidera jusjurandum concipiamus. Quartum caput, de festa quiete Sabbathi, orbi Saturni, cui et septima dies Saturni, velut Hebraeorum2 Sabbathi nuncupatur. Quintum caput, de cultu parentum, quinto orbi seu Jovis, qui a Graecis Deorum parens, a Latinis Jupiter, quasi Juvans pater est appellatus. Sextum caput, de caedibus, orbi Martis, quem Homerus3 homicidam vocat et urbium eversorem. Septimum caput, de adulteriis ac libidine, orbi Veneris. Octavum, de furtis, Mercurio, quem veteres mercatorum Deum et lucri autorem fecerunt, et collegium mercatorum4 Romae dicebatur Mercurialium. Nonum, de vetitis mendaciis falsique crimine tribuitur Soli, de quo Virgilius: Solem mentiri, quis dicat? Quin etiam Hebraei solem pro veritate usurpant, ut eo loco: Misericordiam et veritatem diligit Deus, hebraica littera sic habet: quia sol et scutum est Deus, quod LXXII interpretes sic reddunt: ὅτι ἔλεος καὶ ἀληθείαν ἀγαπᾶ κύριον. Graeci Apollinem fecerunt oraculorum ac divinationis rerum abditarum parentem, principem et qui discussis nebulis omnia perspicua facit. Decimum caput orbi Lunae, cui eandem vim in macrocosmo tribuunt5, quam jecori in microcosmo, ubi vis cupiditatis maxime consistit, ita quoque decimo capite cupiditates cohibere jubemur.
1. Alibi: dextra.
2. Alius: Ebraeis. 3. Il.
Ε, 31. 4. Alius:
mercatorium. 5. Desunt haec quinque sequentia verba in
aliis codicibus.
FRIDERICUS: Valde arguta mihi admirabilisque videtur decalogi cum orbibus coelestibus convenientia, quam Toralba ex abditis Hebraeorum arcanis promisit, quae non solum naturae universitati congruere, verum etiam ordinem planetarum a veteribus traditum confirmare videtur. Nam quod Ptolomaeus a veterum opinione1 primus omnium discedens Venerem et Mercurium sub sole collocavit, id eo argumento fecisse videtur, quod solis apsidem2 a terra distare scribit diametris terrestribus 604½, quod immane spatium planetis vacuum relinquere incongruum putabat, cum ab axe luna distaret terrae diametris 570. Sed multo absurdius est, quod Arabes et 147 caeteri fere omnes astrologi inter apsidem Solis et Martis intervallum intercedere tradunt diametrorum terrestrium 3815, quod septies majus est intervallo solis et lunae.
1. Alibi: placitis.
2. Alibi: solem.
SALOMO: Ex iis quidem intelligere potestis, omnia rerum maximarum arcana et abditos1 naturae thesauros in legibus divinis i.e. etiam in majorum nostrorum litteris ac libris latere, si quis altius scrutari velit. Hunc autem decalogum legis naturalis epitomam esse judicavit Abraham Aben Esra, quae quoniam obliterata videbatur et ingentibus hominum sceleribus ac flagitiis violata, Deus optimus maximus, hominis exitium miseratus, solenni legislatione2 naturalia edicta et interdicta maximis sui populi comitiis renovavit et in tabulis lapideis incisa, tubarum clangore, tonitruis, fulminibus ac flammis in3 monte Horeb ad coelum usque medium perstringentibus, ac monte terribili concussione trepidante, aeternum illud decalogi foedus cum populo aspersis sanguine tabulis, ut in feriendis foederibus mos erat, sacravit. Quae cum ante oculos mihi proponerem ac tanti spectaculi faciem altius contemplarer, quasi furore divino percitus haec breviter cecini:
Quis vero, metuende! tua te voce tonantem4
Audiit impavidus, cum jura sacrata juberes Nec violanda dares tremuli de vertice montis Foedera Sinai? Quis vel clangore tubarum Non fuit attonitus vacuas resonante5 per aures6? Quisve sacri sceleratus acerbam numinis iram7 Ferre tui potuit, quoties armatus in hostes Flammea vibrares ingenti fulmina dextra? Quippe superborum tu colla tumentia regum Deprimis, et forti victor violenta refellis8 Sceptra manu, quatiens saevi diadema tyranni. Conteris immanes populos et regna potenti Comminuis brachio, quaecumque invicta videntur. Sed Christos humili vindex e pulvere semper Erigis ipse tuos aciesque evertis ad unum Indomitas, ductuque tuo fit victor inermis!
1. Alii: reconditos.
2. Deuter. IV. 3. Alius: a. 4. Alibi:
sonantem. 5. Alibi: resonare. 6. Alius:
auras. 7. Alii falsa: vim vel: viam.
8. Alius: reballia.
TORALBA: Hoc quidem foedus, duabus tabulis ac decem capitibus deprehensum, quid aliud est, quam ipsissima lex naturae? Hanc enim a natura legem arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus, atque imprimis Deum aeternum causam1 non modo rerum omnium effectricem, sed etiam conservatricem esse eandem, pro jure suae majestatis metuendum ac venerandum ac pro 148 incredibili erga nos bonitate amandum ac toto mentis impetu prosequendum. Venerationem autem et cultum Deo debitum sacrilegio surripere, ac rebus creatis ac caducis illum tribuere et2 praemia salutis ac fiduciam in illis collocare, nefarium scelus est. Quod item secundo capite decalogi figuram ullam aut imaginem Deo tribuere prohibemur, natura quoque nobis insitum est, quia naturali et perspicua ratione Deum incorporeum esse demonstravimus. Ac propterea Numam Pompilium sua lege statuas Deorum ullas fieri vetuisse3. Et quidem si nefas est, coelum, sidera, solem adorare, quanto sceleratius4 est hominum figmenta venerari? At mirum mihi saepe visum est, tot populos, tam multis tamque eruditissimis temporibus statuas coluisse studio pietatis, cum Heraclitus, philosophorum antiquissimus, statuarum cultores perinde facere diceret, ac si cum parietibus colloquerentur5.
1. Deest in alio codice,
qui porro legit: effectotem ... conservatorem. 2. Alii:
aut vel: ac. 3. Plutarchas in Numa; Augustinus
de civitate Dei. 4. Alibi: scelestius. 5. Alii:
obloquerentur.
CURTIUS: Ab his populis excipiendi sunt Persae, Scythae, Afri ac veteres Romani, quos M. Varro sine simulacris annos amplius CXXX coluisse scribit. SALOMO: Quid in re tam perspicua argumentamini? Satis est, uno verbo detestabili ac foedissimo statuam κόπρον i.e. stercus appellare. Hac enim voce majores nostri solent execrari idola. TORALBA: Caetera capita decalogi omnium fere gentium communia sunt, quod satis est argumenti, legem divinam omnino1 naturae consentaneam esse. Excipio quartum decalogi caput, scilicet requiem Sabbathi. Neque enim video, quid sit, quam ob rem Judaei septimum potius quam sextum, ut et Ismaëlitae, aut primum, ut Christiani, feriari debeant. Quod enim natura injustum sit2, temporis decursu justum fieri nequit, contraque3. Si ergo ante legem a Mose latam scelus non erat, die septimo rebus agendis ac opificiis implicari, cur postea impium esse coepisset?
1. Deest alibi. 2. Alibi:
est. 3. Alius: contrave.
Hic ut1 Salomo conticuisset, contra quam sperabatur, FRIDERICUS: Salva, inquit, res est, Salomo obmutuit2.
1. Alius: cum.
2. Alibi: obtinuit.
SALOMO: Non video, cur loqui debeam, cum sit capitale, tesseram imperatoris1 prodere.
1. Alibi: imperii.
CORONAEUS: Ita quidem apud hostes, non inter amicos et familiares, quos hic videmus. Explica igitur, Salomo, quid hic tesseram appelles, ne Toralba victoriam incruentam reportare videatur. SALOMO: Certe sabbathum est tessera1 Deum inter et populum selectum, quam ceteri2 populi capere non possunt, nec si possint, velint3. Argumentum a Toralba propositum jam antea pridem Justinus Martyr objecerat Tryphoni. Sed illud abs te, Toralba, peto: num tibi natura justum vel injustum videatur4, arma ferre?
1. Ezech. 20, 12. 20.
Exod. 31, 17. 2. Alius: non selecti. 3. Desunt
haec quatuor antecedentia verba in uno codice. 4. Alibi:
videtur.
149 TORALBA: Videtur ἀδιάφορον. SALOMO: Quid si princeps impendente seditione arma gestare prohibuerit, num tibi civis injustus et injuriosus atque iniquus videatur, qui adversus edictum armatus incedat? TORALBA: Assentior ego quidem. SALOMO: Cur ita, cum antea non injustum esset? TORALBA: Quia naturae lex est, ut magistratui jussa imperanti pareamus, et qui aliter facit, injustus censeatur. SALOMO: Quanto igitur injustior est, qui Deo vetante id, quod antea vetitum non erat, interdicto non paruerit, sive justum, sive injustum id esse arbitretur; quamquam fieri non potest, ut quicquam injustum a Deo jubeatur. CURTIUS: Hoc potissimum inter naturales et civiles leges interesse jurisconsulti tradunt, quod civiles sint earum rerum, quae justae et injustae dici nequeant, antequam jubeantur aut prohibeantur, naturales vero justitiam perpetuo annexam habeant, sine ullis edictis aut interdictis. FRIDERICUS: Cur igitur ante Moysen nullum de quiete septimi diei legimus edictum? SALOMO: Quis affirmare potest, nihil antea de sancta illius diei quiete interdictum1 fuisse? quanquam prisca aetate2 homines totum fere otium honestis studiis et rerum sublimium contemplationi tribuere solebant, ut omne tempus illud festa quies et sabbathum continuum videretur. Postea vero cum3 deterior aetas, inanium artium voluptatibus, jocis, libidini, bellis, rapinis intenta, rerum coelestium et divinarum studia sprevit, quid tam necessarium fuit, quam homines ad hanc naturae legem4, honesta virtutis studia, ad mentis quietem, ad cogitationem rerum divinarum, ad sui salutem revocare? Id autem diei septimi festa quiete sancire placuit.
1. Alibi: edictum.
2. Alii: pietate. 3. Alibi: quum.
4. Addunt alii: id est ad.
SENAMUS: Sed cur potius septimam, quam primam? Nec video, cur1 postremo capite decalogi aliena appetere prohibeamur, cum satis sit, nemini fraudem facere, et ea non exercere, quae publicam laedunt tranquillitatem: mentibus autem humanis imperare aut cogitationibus vim inferre, quis possit?
1. Alibi: an.
SALOMO: Ad singula vicissim. Primum, rationem a Deo rerum suarum exposcere, scelus, ambigere nefas est. Nam quod aliena concupiscere vetat lex divina, alienum est ab omnibus legibus humanis, atque in eo potissimum praestantia divinae legis1 enitet, quae securim non modo ad caudicem et ramos, sed etiam ad radices et fibras flagitiorum omnium admovit. Quisquis enim erumpentes cupiditates coercerepotest, is profecto imperatoris invicti laudem meretur. Qui vero aliena concupiscit, jam scelus admisit, etsi2 150 pravas cupiditates ad exitum perducere non potuerit, quoniam, ut possit, omnia pertentabit, sed recisa libidine nihil unquam molietur. Nihil autem mirum, si3 homines hominum cupiditatibus leges nullas posuerunt, quia nec praemia merentibus nec poenas4 irrogare potuissent, quippe sensus animorum5 non videntur, id unius Dei proprium est, qui abditas animorum latebras pervestigat ac propterea καρδιογνώστης appellatur6. Neque enim actionum ac sermonum prius quam cogitationum praeputia circumcidi jubet. Et quemadmodum Deus7 accepta ferre et praemia tribuere solet praeclaris hominum voluntatibus, ita quoque perinde ac homicidam habet, qui occidere cum maxime vellet, non potuit tamen, quia plus peccatur ipsa mente, quae pravitati acquievit, quam sceleris executione, quae ad sensus, satellites animi, quasi ad principis ministros refertur.
1. Alius: lucis.
2. Alius: etiamsi. 3. Alii: sed. 4. Desunt
alibi haec duo verba. 5. Alibi: animi. 6. Jerem. 12.
7. Deuteron. 11.
CORONAEUS: Sed ad quietem septimi diei redeamus, quaenam ratio subesse potest? SALOMO: Rationem suae legis, quod rarissime fit, subjecit legislator ipse: Quoniam, inquit, sex diebus coelum, maria, terram1, quaeque his continentur omnia, Deus creavit ac septimo die requievit, eique benedixit ac sanctificavit illum. Et quominus ambigeretur, pluribus verbis caput illud declaravit, quam totius decalogi capita, nec unquam aliis diebus benedixisse aut eos2 sibi consecrasse3 legimus. Nam cum populus universus instruendo Dei sacrario et instrumentis sacrarii valde occuparetur, diem tamen septimum Deus excipiens: Nihilominus, inquit4, mea sabbatha colite, quoniam illa sunt quasi tesserae secretiores et arcana inter me et vos posterosque vestros, ut intelligatis, me esse Deum aeternum, qui sanctifico vos. Feriamini igitur sabbathum, quoniam sanctum vobis est5: quisquis ullum opus fecerit die sabbathi, de coetu populi exscindatur6. Sex dies sufficiant7 rebus agendis, dies septimus quies esto sancta Deo aeterno, quisquis opus ullum fecerit, morte afficiatur. Conquiescant igitur filii Israel die septimo, ut colant sabbathum foedere sempiterno, quoniam illud est arcanum et tessera inter me et filios Israel, tessera, inquam, sempiterna, quoniam sex diebus Deus condidit coelum et terram, septimo quievit.—Haec ille. Videtis, cum homines, liberos, servos, jumenta sanctissimo illo die conquiescere jussisset, quanta verborum copia, quam exquisita ratione iterum atque iterum inculcat. Neque eo contentus populum universum rursus convocari jussit, deinde coacta8 concione legislator quasi legem novam laturus: Haec sunt, inquit9, quae 151 mandavit Deus. Sex dies negotiis agendis aut operi tribuantur, dies septimus sit vobis sacer, quia sabbathum requies est Deo. Quisquis opus ullum in eo fecerit, moriatur, ne accendatis ignem in domiciliis vestris. Item alibi10: Admonete populum Israelem, ut sabbatha sanctissime colat. Id autem saepissime repetitum legimus, et cum maleferiatus quidam septimo11 die ligna legisset12, Moses sententiam, tametsi jam lex lata erat, non prius ferendam putavit, quam judicem Deum appellaret, qui eum capitali supplicio damnatum lapidibus obrui mandavit. Illud et mirabilius13, quod cum manna caducum singulis diebus plueret, die tamen septimo nihil decidere solebat14. Cum autem e tentoriis die septimo quidam egressi fuissent, quasi manna collecturi, Deus ita exarsit eosque oratione acerbo increpans: Quousque, inquit, tentabitis me? dedi vobis sabbathum ad requiem, ut die sexto duplices cibos colligatis, consistite igitur in tentoriis die septimo, nec quisquam posthac foris egrediatur. Item urbe Hierosolymorum obsessa et lata jam de excidio sententia, liberationem omnem Jeremias15 Deo jubente pollicetur, si sabbatha sancta colerent. Itaque Deus apud Jesaiam exclamans16: O beatum, inquit, illum, qui sabbathum meum delicias suas appellat! Item paulo post: Quisquis metuit mea sabbatha temerare ac foedus illud sanctissimae quietis coluerit, hunc ego sublimem proveham in montem sanctum meum, i.e. in coelum. Quid Ezechiel? ubi sabbathum appellat Dei sacramentum ac tesseram secretiorem inter Deum et populum Israelis17, Ac propterea theologi18 sabbathorum rationes ac leges copiosissime amplexi sunt.
1. Septem haec sequentia
verba desunt in alio codice. 2. Alibi: nos. 3. Alibi:
conservasse. 4. Exod. 20, 31 et 34. 5. Alibi:
erit. 6. Alibi exscindetur. 7. Alibi:
sufficient. 8. Alii: convocata. 9. Exod. 35.
10. Num. 15. 11. Alibi: sabbathi. 12. Alii:
collegisset. 13. Alibi: mirum. 14. Exod. 16.
15. Thren. 15 et 17. 16. Jes. 56, 58. 17. Ezech.
20 sq. Alibi: Israelem. 18. L. 2 Pandect. c. 4 et 24
(Talmud).
CURTIUS: Hanc opinor causam fuisse, cur acutissimus1 quidam theologus2 ad stuporem usque miretur, tot ac tam multis capitibus legum divinarum ac prophetiarum sabbathi otia inculcari, quasi, inquit, ejus diei cultu et quiete summa divinae legis et salutis nostrae3 contineatur. Idem quoque negat, sabbathum aut legem a Christo fuisse abrogatam, eosque reprehendit, qui aliter sentiunt.
1. Alii: argutissimus,
vel: augustissimus. 2. Calvin. inst. ep. 4. 3. Deest
alibi.
OCTAVIUS: Ego Ismaelitasnon aliam habuisse causam judico, cur pro septimo die sextum feriari soleant, quam ut a Christianis aeque ac Judaeis festo die segregarentur, ut Christiani, qui primum diem pro septimo ad colendum sibi proposuerunt, ut a Judaeis secederent. Nam si jure diem sextum Ismaelitae feriarentur, propter fugam Mahummedis ab hostibus1 prostrati ac vulnerati die sexto, profecto aequius erat, Christianos sextum 152 diem, quo Christus supplicio affectus est, feriari2, quam primum, quo dicitur revixisse.
1. Alibi: hoste.
2. Alibi: celebrare.
TORALBA: Miror ego, Ismaelitas et Christianos cum Judaeis in eo convenire, quod decalogus divina voce promulgatus aeternam haberet, quasi naturae lex, auctoritatem, eos tamen quietem festivam commutavisse, „cultuque Judaeo septima sacrare“, ut poetae verbis utar1.
1. Ovidius in Fast.
FRIDERICUS: Ideone Christiani Judaeorum superstitionibus ullis obligati1 teneantur?
1. Deest alibi.
SALOMO: Si decalogi1 quartum sacrosanctum est, caetera quoque sacrosancta sunt; sin profana quaedam superstitio, caeteras quoque decalogi leges pessum ire necesse est, quas tamen aeternas et immutabiles nulla2 exceptione confitentur.
1. Alii legunt: Ut
decalogi capita, ita etiam sacrosanctum est, quae tamen aeterna et
immutabilia confitentur. 2. Alibi: sine ulla.
TORALBA: Caetera quidem decalogi capita natura ipsa dictitat, quartum non item, ut etiam Abraham Aben Esra ingenue fatetur. SALOMO: Cum Deus lapidibus obrui jussisset eum, qui die sabbathi ligna colligerat, ad Mosen conversus: Dic, inquit, populo, ut fimbrias ac vittas hyacintho infectas extremis vestium oris assuant, ut in eas intuentes omnia Dei jussa ad animum revocare consuescant eaque exsequantur, neque curiosius pervestigate apud vos, aut curiosius post oculos vestros exquirite, quibuscum scortari consuevistis. FRIDERICUS: Cur non liceat festam quietem agere, mundi creationem recolere, Dei beneficia commemorare ac naturae parentem crebris laudibus celebrare, die primo aeque ac septimo? Nihil enim, utro die id fiat, ad sanctitatem referre videtur. SALOMO: Si nihil refert, utrum feriari debeamus primum diem an septimum, cur primum potius quam septimum contra perspicua Dei jussa eligendum1 putas, nisi veri Dei leges opera data2 proculcare velis? Tu diem tuum natalem festis epulis recolere libentissime soles, non hesternum, cur septimum diem, mundi natalem, rejicis, ut pridie vel postridie festum agas? At nulli diei Deus praeter septimum benedixit, nullum diem praeter septimum sanctificavit, non sextum, non primum sibi consecravit3. Quanquam ista vetus paganorum impietas diem solis appellatione diserta4 feriari jubet5, quo quid sceleratius?
1. Alius: optandum.
2. Alibi: debita, vel: dedita. 3. Alius:
benedixit. 4. Omittuntur duo haec verba antecedentia
in alio codice. 5. Alibi: jubent.
CURTIUS: Ita quidem scripta lex est, non quod soli sacra fiant, ut scis tu quidem, Salomo, sed quia in ferendis legibus, ut perspicuae sint, ad populi captum loqui necesse est. SALOMO: Igitur errore populari omisso, cum Deus prospiceret futurum, 153 ut imperitorum hominum inscitia dicam an impietate, creationis memoria ex animis hominum obliteraretur, diem mundi natalem jussit solenni cultu celebrari. Fuit enim tanta Aristotelis et Epicuri vel impietas vel ignorantia vel utrumque, ut mundum aeternum fuisse ac fore existimarent, contra quam superius demonstratum est. Neque solum diem1 septimum, sed mensem quoque septimum, quo creatus est mundus, clara plurimarum feriarum memoria posteritati commendavit, legum quoque divinarum lectionem eo mense ac die, quo mundi creatio perfecta est, auspicari jussit. Anno septimo agricultura deseri jubetur. Item eo die ac mense, quo mundi creatio consummata est, pontifices ipsi a capite leges divinas incipiunt omnibus interpretari, accensa facium ac lucernarum maxima copia, quem morem ab Aegyptiis observari scribit Herodotus2, qui mos antiquissimus, mundi creationis index, nondum ab usu exolevit. Hunc autem creationis mensem Ethanim3 i.e. illustrium Chaldaei vocant, quoniam eo potissimum mense, quo mundus conditus est, magnorum virorum ortus et occasus ac rerum publicarum insignes conversiones accidere consueverunt. Dies autem creationis in tota natura tam clarus est, ac prae caeteris tam4 perspicuus, ut nemo dubitare debeat5, legem de quiete sabbathi omnium maximo naturalem et universae naturae consentaneum esse. Sed manum de tabula!
1. Desunt haec quinque
sequentia verba in aliis codicibus. 2. Historiarum
Libro II. 3. Alius: Ethranim. 4. Deest in
aliis codicibus. 5. Alii: deberet.
CORONAEUS: Cur manum de tabula? aut quamobrem propositae orationis filum abrumpis eo loco, quem potissimum quaerimus, scilicet quietem diei septimi perinde naturalem esse, ac caetera decalogi capita? SALOMO: Quia metuo, ea1 quae in arcanis divinis latent, oratione temerare; nec tam multa dixissem, nisi vos rerum divinarum amantissimos intelligerem.
1. Deest in aliis
codicibus.
CORONAEUS: Ne igitur nobis sublimium rerum veneratoribus1 ac divinarum invideas haec arcana.
1. Alibi: venatoribus.
SALOMO: Ego quidem pauca de multis. Septimo die corporibus robur et incrementum praecipue additur; bonorum etiam virorum sapientia eo die potissimum augetur, ut majores nostri a prophetis didicerunt; in sceleratos autem ultio aëris1 potestatibus eo die potissimum permittitur. Quod saepe quidem, sed nunquam plenius2 intellectum est, quam in Aegypto stupenda clade, qua3 omnia hominum ac bestiarum primogenita totius regni longe late patentis nocte media diei septimi eodem momento interierunt, Asmodaeis caedentibus4. Quare lex divina circumcisionem infantis in octavam diem prorogari jubet, ut sabbathum sanctum intercedens robur addat infanti. Quin etiam medici de morbo aut accepto vulnere statuere nihil solent ante octavum diem, propter septimi vim ac potestatem. Illud autem ab omni 154 antiquitate compertum est, noxios daemones initio diei septimi, i.e. post occasum solis diei sexti, sceleratos agitare5, ab electis vero procul arceri6. Sic enim interpretandum est illud cujusdam Rabbini theologi, qui septimo die daemones noxios ab angelis coërceri dicit, ne scilicet bonis infesti sint. Ex quo intelligitur, totam rerum naturam sanctissimi illius diei vim ita sentire, ut etiam7 vulgari proverbio jactari soleat: nullum unquam8 sabbathi diem praeteriisse, quo sol se hominibus non praebeat contuendum. Et quidem nisi horizontis obliquitas ultra sexagesimam partem circuli magni versus utrumque polum terris intercedentibus solis adspectum auferat, sol die septimo clarior conspici9 consuevit, aut coeli spirabilis status mutari, ut si ardentissimo calore sex diebus coelum infectum fuerit, die sabbathi nubibus roscidis aut aquilonibus10 aliquo modo refrigeratur, sin perpetuis11 nubibus vel nebulis caliginosum extiterit totos sex dies, sabbatho solis splendore dies serena temperatur. Item qui morbis aut febribus continuis conflictantur, nisi desperata salus est, die septimo mitiores sentiunt dolores. Huc etiam pertinet Graeci illius philosophi12 quaestio vetus: cur die sabbathi aër mutatur? illud enim ab omni antiquitate penitus exploratum est. Mens autem boni viri ac Deum metuentis, quae rerum coelestium contemplatione ac laudibus divinis quasi epulis delicatissimis pascitur die sancto, et quae hominem ab homine seducit, eo fit aptior ad hauriendum divinae lucis fulgorem, quae13 die septimo prae caeteris copiosius affulget14. Hic autem humanae mentis in Deum raptus pretiosa mors a Davide15 et osculum oris divini appellatur a Salomone16. Quid? quod17 Josephus antiquitatum scriptor clarissimus tradit, fluvium sabbathicum in Syria sic appellari, quod non nisi isto die fluere consuescat18.
1. Alius: aëriis.
2. Alius: planius. 3. Alii: quae.
4. Alii: cadentibus. 5. Alibi: agere.
6. Alibi: proculcari. 7. Alibi: et. 8. Alii:
Nullum, inquam. 9. Alii: aspici. 10. Alius:
aquilonaribus. 11. Alius: continuis. 12. Justinus
Martyr, qu. 69. 13. Alii: qui, vel: quo.
14. Alibi: effulget. 15. Psalm. 116, 15. 16. Cant.
1, 1. 17. Alibi: Quin. 18. Lib. 7 de bello
jud. cp. 24.
TORALBA: Fateor equidem, diei septimi arcana valde mirabilia mihi fuisse hactenus incognita. CURTIUS: Non dubito, quin mentis agitatio ac meditatio ingenium vehementer exacuat. Concedo et illud, nihil praeclarius1 ab homine fieri posse, quam Dei optimi maximi beneficia, leges, actiones, opera contemplari et ex his laudes ejus eruere ac praedicare. Sed2 cum primi illi parentes humani generis ante legem de cultu diei septimi nullam ad contemplationis praesidia dierum discretionem adhibuerint, non videbam, cur subtilius rationem temporum exquirere deberemus, aut cur diem septimum quam caeteros3 sanctiorem esse praedicaremus.
1. Alibi: pulcrius.
2. Alii: Sic. 3. Alibi: caeteris.
FRIDERICUS: Nulla dierum distinctio est in coelo1 ac ne in terra quidem ubique; est enim2 ultra sexagesimam magni circuli partem tanta lucis 155 ac tenebrarum varietas, ut ad utrumque polum accedentibus post septuagesimam coeli partem dies menstrua sit, propius bimestris, trimestris, quadrimestris, sive pro 24 horis bis mille octingentas3 horas diem sine sole supra horizontem continuo videre, et4 sub utroque polo dies unus est semestris sine solis ortu, nox item una sine solis occasu semestris, et cum alii 365 dies habeant, anno vertente, qui sub polo versantur, diem unum et noctem unam habeant, utramque semestrem.
1. Alibi: coelis.
2. Deest in aliis codicibus. 3. Addunt alii:
octoginta. 4. Alibi: ut.
SALOMO: Ultra septuagesimam partem meridiani circuli polum versus nullis mortalibus ulla statio patet, et ut pateat, quis tam stupidus, quin1 solis circuitum horarum 24, sive supra sive infra horizontem, denotare non possit?
1. Alii: qui.
FRIDERICUS: Id fortasse doctiores, sole supra horizontem existente1, observare possunt, sed quis semestri nocte discrimen illud annotaret? Sed ut ab utroque polo ad regiones medias redeamus, fieri nullo modo potest, ut eadem dies septima esse possit toto terrarum orbe, quia cum occasu solis incipit2 sabbathum maximum, mense Aprili hora sexta pomeridiana3 in urbe Hierosolymitana, eodem momento regionibus Brasilianis Indorum meridies est; ex quo necesse est, sex horarum intervallo diem septimum citius auspicari Hierosolymis, quam populis4 Brasilianis.
1. Alibi: stante.
2. Alius: incipiat. 3. Alii: promeridiana.
4. Alii: a populis.
SALOMO: Argute quidem Fridericus, sed quis in tanta oceani ac terrarum ab ultima Syria usque in Americam regionem immensitate, i.e. milliaribus amplius 6060, diem septimum putet confundi posse? Argutias igitur omittamus ac diem septimum, qui tot ac tam multis argumentis tamque perspicuis naturae demonstrationibus illustratur1, ad divinas aeque ac naturae leges pertinere fateamur.
1. Addunt alii:
putemus confundi posse, sed.
FREDERICUS: Si septima dies sola sit sancta, cur a vobis nova luna1 trigesimo quoque die colitur?
1. Alii:
ἱερομηνία.
SALOMO: Nulla dies divinis laudibus aut actionibus honestis eximitur, sed potissimum dies septimus creationis mundi ac trigesimus divinae procurationis index festivus esse jubetur, quia non satis erat, mundum condidisse, nisi rebus genitis1 Deus prospiceret ac statum, conditionem, alimenta, incrementa, vicissitudines rerum omnium tueretur2.
1. Alibi: conditis.
2. Alibi: intueretur.
OCTAVIUS: Illud est, opinor, quod innuit Horatius1, ubi τὴν τριακάδα Judaicam vocat trigesima sabbatha, quanquam non solum Judaei, sed et Graeci ac Latini novilunia festis diebus colebant, ut Juvenalis hoc versu significat2:
Observant ubi festa mero pede sabbatha reges,
et Plutarchus περὶ δεισιδαιμονίας.
1. Sat. 1, 9. 2. Deest
alibi.
156 CURTIUS: Nimia profecto superstitione Judaei Hierosolymam a Pompejo scalis admotis otiose1 expugnari ac cives omnes sponte2 velut in verriculo aut sagena rapi, partim3 etiam crudeliter mactari et urbem floridissimam4 opibus diripi die sabbathi patiebantur, quem Dio historicus Saturno fuisse sacratum scribit in hac expeditione, ubi Judaeos Vegetius5 aeque ac Plutarchus6 valde irrident.
1. Deest in alio
codice. 2. Deest in eodem codice. 3. Deest in eodem
codice. 4. Idem habet: florentissimam. 5. De
re militari. 6. De superstitione.
SALOMO: Divina lex eos beavit, qui non subsederunt1 in subselliis derisorum2. Hanc quidem Hierosolymorum expugnationem, Strabo factam scribit ἐν νηστείᾳ τῶν Ἰουδαίων, cum tamen die sabbathi jejunare prohibeamur. At Josephus non a Strabone modo, sed etiam a Dione et Eusebio3 discrepat; scribit enim, urbem captam a Pompejo die Tamuz, M. Tullio Cicerone et M. Antonio consulibus, quod ut factum sit die septimo, Judaeorum tamen religionem4 ac numinis metum laudare potius, quam irridere deberent5.
1. Alius: consederunt.
2. Psalm. 1, 6. 3. Alius: Vegetio. 4. Alibi:
religionis. 5. Alii: debemus.
FRIDERICUS: Agatharchides1 Cnidius leges ac religionem Judaeorum ob id maxime sprevit, quod2 Ptolemaeum Lagi filium Hierosolyma die sancto otiose invadere permisissent.
1. Alius:
Agatharchiades. 2. Joseph. antiq. jud. I, 12.
SALOMO: Res tamen ex animo1 cessit Judaeis. Nam Philadelphus Ptolemaeus Lagi filius urbem illam ac templum ingentibus donis ac largitionibus locupletavit, centum millia captivorum nostrae gentis, sua pecunia redemtos, manu misit, tabulam ex auro solidam2 duorum cubitorum ac semis in sacrarium sanctissimum intulit, theologos LXXII ingentibus donis ac largitionibus, ut sacra biblia ex Hebraeis graeca facerent, locupletavit, quo nihil majus ac melius ab ullo principe praestari potuisset.
1. Alii: ex animi
voto, vel: ex omni voto. 2. Alibi: solido.
FRIDERICUS: Sed negari non potest, quin supina illa negligentia dicam, an stultitia, plane capitalis fuerit, quod Judaei urbem florentissimam opibus, propugnaculis, juventute, otiosissime1 expugnari, liberos, uxores, templa sacratissima militum direptioni patere, quam die sabbathi tueri maluerunt. Nam quid aliud est, quam Dei bonitatem experiri ac tentare? ubi enim2 periculum a capite, a liberis, a familia propulsare die sabbathi vetuit? Prius enim3 Agamemnon arma quemque parare jubet, deinde a Jove victoriam precatur his verbis: δὸς μοὶ κατὰ πλῆρες ἑλεῖν Πριάμοιο μέλαθρον i.e. da mihi sublimem Priami subvertere sedem. Nam cum olim Romani inprimis religiose dies praeliares a festis discrevissent, ut M. Varro scribit, ab hostibus continuo lacessiti praeliares dies4 exemerunt, ne cuiquam deinceps religio injiceretur, diebus festis proelium committere.
1. Alius: atrocissime.
2. Addunt alii: obsecro. 3. Hom. Il.
Β, 414. 4. Alius addit: de
festis.
157 SENAMUS: Jam quoque pridem Judaei dierum praeliarium religionem repudiarunt, nam Judas Maccabaeus strenuus imperator, cum die sabbathi Hierosolymam ab Antiocho Nobili expugnatam ac Judaeorum partem in speluncis exuri, partem mactari, partem suffocari non repugnantes audiisset, exercitui, quem ex fugitivis civibus collegerat, aperte declaravit, se pro delubris, pro focis, pro lege, pro civium salute, pro libertate etiam diebus sabbathis pugnaturum, ac deinceps ingentes de1 hostibus victorias adeptus est2 ac parva manu saepe legiones Antiochi vicit ac prostravit.
1. Alibi: ab.
2. Alius: reportavit.
FRIDERICUS: Non religio, sed superstitio est, quod Judaei tam pertinaciter ab omnibus etiam necessariis negotiis die sabbathi sic abstinendum putant, ut ne filius quidem aquis parentem mersum aut fluvio1 interceptum eripiat, aut illata vulnera2, quo minus sanguis effluat, obligare velit. Quam superstitiosam crudelitatem Christus3 exhorruit, cum sacerdos viatorem vulneribus saucium die sabbathi deseruisset, rustici autem benignitatem laudavit, quod hominem languentem vulneribus obligatis jumento domum importari jussisset. Cum autem pontifices in Christum acerbe inveherentur, quod4 aegrotum septimo die curavisset ac lectum alio transferri jussisset5, ipse obtrectationes6 illorum verbo diluens: Sabbathum, inquit, propter hominem, non autem homo propter sabbathum conditus est; filius autem hominis dominus est sabbathi. Itaque curationes admirabiles7 multitudini, morborum innumerabilium varietate languenti, saepius die sabbathi mirifice ostentavit8.
1. Alius: flammis.
2. Alibi: illato vulnere. 3. Luc. 10, 31 sq.
4. Matth. 12. Luc. 6, 13 sq. 5. Alius: transferre
mandasset. 6. Alibi: objectiones. 7. Alibi:
admirabilis. 8. Matth. 12. Marc. 2. Joh. 7. 9. Luc.
1. 6. 13 sq.
CURTIUS: Simili superstitione insaniebat nauclerus ille Judaeus, quem Synesius1 scribit die sabbathi navis gubernacula in altissimis fluctibus deseruisse, nec ullo mortis aut tormentorum metu aut navis cum vectoribus periclitantis ad officium revocari potuisse.
1. In Epistolis.
SALOMO: Nos etiam leges non ad legum, sed ad hominum salutem latas arbitramur, nec putamus eum in legem quid commisisse, qui quid1 fecerit vetitum die sabbathi premente2 necessitate, quippe quae nullis coërceri legibus, nulla obligatione teneri potest. Si tamen demus, sabbatho curare licuisse, non propterea licuit asportare3 cubile. Illud enim potissimum arguebatur4, quod Christus lectum asportari5 jusserat. Quin etiam pontifex facti conscius plebem increpuit his verbis: Sex dies rebus agendis supersunt, his ergo diebus accedite ad curationem, non die sabbathi.
1. Alibi: quicquid.
2. Alius: poscente. 3. Alius: exportare.
4. Alius: arguebant. 5. Alius: avehi.
FRIDERICUS: Haec verba pontificis1 non eo pertinent, ut curare die septimo scelus arbitraretur, sed ut invidis obtrectatoribus omnem sui calumniandi praeriperet occasionem.
1. Alibi: Christi.
158 CORONAEUS: Si morbus tam gravis est, ut dilatio vitae periculum sit allatura, etiam diebus festis curare licere ac semper licuisse non dubito. Sin facile unius diei moram ferre possit aegrotus, differendum opinor, dum festa quies praeterierit, quam nos Dominicam dicimus, quia domino sancta sit, ut sanctissimis christianae ecclesiae institutis docemur. Quibus acquievisse me profiteor ac prae me fero1, nec me argumentis cujusquam patiar auferri, aut a suscepta Romanorum pontificum religione divelli. Quod enim Salomo in allegoriis: Custodi, inquit, fili mi, jussa patris tui, nec dimitte legem matris tuae2, ego Dei mandata et ecclesiae interpretor3. Idem: Ne transferas terminum, quem majores tui pepigerunt4.
1. Alibi: praefero,
vel: pro me fero. 2. Proverb. 6, 20. 3. Alius:
interpretabor. 4. Proverb. 22, 28.
SALOMO: Patris quidem appellatione Deus, matris autem natura mihi significari videtur. Nec tamen dubito, quin ad ecclesiam quoque transferri possit, quae duobus annorum millibus ante floruerat, quam Jesus, Josephi et Mariae filius, nasceretur, qui tamen sabbathum saepissime coli jussit1, ac Paulus2 ipse sabbathismum populo Dei datum scribit, quibus verbis populum Dei a Christianis et barbaris aperte discrevit. Ac tametsi Christianorum oriens ecclesia diem primum, quem vos dominicum appellatis, initio feriaretur, non propterea a cultu sabbathi destiterat3 Tertulliani aetate, cujus haec verba sunt: Duas in anno hebdomadas ἀπὸ κρεοφαγίας4 abstinemus exceptis sabbathis et dominicis. Item: Sabbathis omnibus, qui adierit5, inveniet Deum.
1. Lucae 17. 2. Hebr. 4.
3. Alibi: desistebat. 4. Alii:
κρεοφαγῶν. 5. Alibi:
audierit.
CURTIUS: Justinus eodem, quo Tertullianus, tempore floruit et apologiam eodem tempore pro Christianis scripsit ad M. Aurelium Augustum, in qua fatetur, Christianos ad preces et eucharistiae communionem diebus dominicis convenire solitos, nihil tamen de sabbatho. Ac tametsi primordio nascentis ecclesiae christianae plerique circumciderentur, ut etiamnunc his temporibus Aethiopes Christiani, et sabbathum feriarentur1, nihilominus tamen Paulus, frequenti discipulorum concilio coacto, Petrum increpuit ac legitimos majorum ritus abrogandos esse communi decreto persuasit2. Itaque cum ad Colossenses3 scriberet: Ne quis, inquit, vos judicet in cibo aut4 potu, vel parte diei festi vel noviluniis vel sabbathorum, quae sunt umbra futurorum.
1. Alibi: feriantur.
2. Act 15, 22 sqq. Gal. 2, 14 sqq. 3. Col. 2, 16 sq.
4. Alibi: vel.
CORONAEUS: Fieri potuit, ut primus ac septimus dies Christianis festivus exstiterit; sed cum utriusque diei conservatio rebus agendis grave afferret impedimentum, Victor pontifex Romanus sub annum Christi 196 sabbathi quietem valere jussit ac pro sabbatho dominicam feriari. 159 SALOMO: Cave putes, Coronaee, me Christianis persuadere1 velle, ut pro dominica sabbathum accipiatis, ne diem sanctissimum sabbathi aeque ac Dominicam saltationibus impudicis, crapula, libidine, venationibus, lusibus, denique impuris scortationibus foedissime contaminari videam non sine maximo animi dolore. Praestat, illum diem negotiis ac rebus agendis transigere, quam impurissimis flagitiis violare.
1. Alibi: persuasisse.
SENAMUS: Vos Judaei tetrici ac tristes non videmini dies festos colere, quos veteres omnes tum Graeci tum Latini ludibus publicis, conviviis, choreis, canticis, saltationibus laetiores esse voluerunt ac propterea Diis immortalibus gratiores. SALOMO: Non abhorret gens nostra a choreis et saltationibus, quin et dies festus nobis vocatur חַג1 a saltatione et meditatione, ne festi dies choreis tantum divinis, sed meditationibus etiam tribuantur. Itaque noviluniorum diebus2 omnes omnibus3 oblectationum generibus, quae modo4 a turpitudine abhorrent, summopere delectamur5, nec quicquam nobis saepius ingeritur, quam ut intimi animi pectoribus laetemur ac, tametsi sanctissimo die sabbathi a vulgaribus choreis abstineamus, canticis tamen divinarum laudum, suavitate vocum ac nervorum admista, diem illum laetissimum ac jucundissimum reddere solemus, ac festis epulis coram immortali Deo obtestamur, nos6 summa cum laetitia cibis sacrificiorum optimis vesci, ut lege divina jubemur, nihilominus tamen aliquot horas mentem legum divinarum lectione pascimus7, idque ab antiquissimis prophetarum discipulis ad haec usque tempora usurpare solemus. Sic enim de Sunamitide ad Elisaeum profecta8: Cur, inquit9, maritus uxori, venis ad prophetam, cum nec sit luna nova, nec sabbathum? Licet enim duobus milliaribus, non tamen longius a domo discedere, ut oracula divina ab eruditis theologis hauriantur. Quod autem Senamus tristiores et moestiores nos caeteris nationibus videri queritur, haec potissimum causa est, quod non modo sabbathum, sed etiam omnia decalogi capita impune violari videmus10. Nam cum primo capite unius aeterni Dei cultus proponatur, nihilominus tamen sexcenta millia Deorum ac multo plura11 videmus ubique coli. Veteres quidem pagani trecentos Joves, ut ille12:
Trecentum tonat ore Deo Erebumque Chaosque,
et quae plura hyperbole amplificat, ad 36000 prodidere; at videmus13 tot a Christianis Deos coli, quot angelos, quot beatas mentes arbitrantur, i.e. innumerabiles prope legiones, praeter eos, quos divorum albo pontifices, evocatis arte magica daemonibus, scripsere detestanda quadam apotheosi14. Et cum secundo 160 capite decalogi ante statuas aut ullas imagines procidere easque revereri capitali subjecta poena prohibeamur, omnia tamen fana, omnes templorum angulos ac recessus quaqua versus sculptilibus idolis redundare videmus, et quidem ex omni materia, ex omnibus metallis, lapidibus, lignis, terra, cera, farina, ipsaque putrida cadavera, pulpam aceto et sale conditam, ossa, cineres, cereis ardentibus deosculari, et eorum contactu non modo corpori salubritatem, sed etiam menti sanctitatem et ubique salutem comparari putant. Illud etiam detestabilius, quod in omnibus horariis precationibus15 secundum decalogi caput, quo statuarum cultus interdicitur, non modo in Italia, Gallia, Hispania, verum etiam in ipsa Germania ex ipso decalogo expunxerunt16 ac penitus abraserunt. Ac mirum mihi visum est, cur Martinus Lutherus negat17, ullas imagines lege divina prohiberi, praeterquam ipsius Dei, non item crucifixi et18 apostolorum, deinde subjicit: Nos Mosen nec audire nec videre volumus, mandata de statuis et sabbatho sunt ceremoniae sublatae. Quae quis aequa mente ferre potest? in eo praesertim, qui se religionum censorem profiteatur. Tertium decalogi caput, quo nomen domini temere usurpare prohibemur, multo gravius etiam quam superiora violatur: quia non modo pejeratur, verum etiam contumeliis nomen illius sacratissimum19 dilaceratur, ac pro aeterno Deo peregrina Deorum ac daemonum nomina jurantur, cum toties ac tam diserte20 aliud quam aeterni Dei nomen ac numen21 jurare prohibeamur. Omitto secundae tabulae capita ac potissimum scortationes, adulteria, stupra et utriusque sexus ab ordinibus sacris libidines, continentiae specie turpiter effusas.
1. Deest in alio
codice. 2. Alibi: dies. 3. Alibi: omnium.
4. Alibi: quomodo ... abhorreat. 5. Alius:
oblectamur. 6. Deest in aliis codicibus. 7. Alius:
pasci, ita ut antecedenti verbo vesci correspondeat.
8. Alibi: profectura. 9. 2 (4) Regum 4,
8 sqq. 10. Alius: violare debemus. 11. Alibi:
plures. 12. Virgilii Aeneis IV. 13. Alibi:
ut videamus. 14. Alii:
ἀποθεώσει. 15. Deest in alio codice. 16. Alius:
induxerunt. 17. Tom. III. (Jen. ed.)—Alibi: neget.
18. Alibi: aut. 19. Alibi: sanctissimum.
20. Deuteron. 9. Jerem. 5 et 12. 21. Desunt haec duo
verba in alio codice.
Quae cum Salomo vehementius, quam pro senili aetate, dixisset, silentium secutum est. Silentii causa fuit, quod ejus oratio CORONAEUM, acerrimum rituum Romanorum propugnatorem, pupugerat, qui cum se ad responsionem1 comparare videretur2, omnibus in eum intentis, sermonem cohibuit, rupto silentio: Mihi, inquit, in animo erat, Salomonis querelas et criminationes diluere, sed in aliud tempus differendum puto, ne de libertate dicendi quicquam cuiquam detraxisse videamur3.
1. Alii:
reprehensionem. 2. Alii: paratum videret. 3. Alibi:
videar.
OCTAVIUS: Etiam animi pendeo, loquarne an taceam? CORONAEUS: Cur taceas, cum tam copiosa dicendi seges proponatur, si vel Salomonem refellere velis? OCTAVIUS: Cum religionem Ismaëlitarum et instituta cum moribus ac ritibus Christianorum comparo, mihi videor in terras de sublimi delapsus coelo. Nam Ismaëlitae summa veneratione Deum aeternum, nec plures uno colunt, Jesum autem ipsum Isaiam vocant, non modo verbum, sed etiam spiritum ac nuncium Dei fuisse agnoscunt et manibus hostium ereptum, quominus 161 ab improbis capitali supplicio afficeretur. Hunc autem nec Deum, nec Dei filium1 arbitrantur, ac propterea sanctissime vetant adorari. Abrahami legem se tueri profitentur, ac Deum eundem colere, quem ille vivens ac spirans adoravit. A cultu statuarum tantopere abhorrent, ut non modo in templis ac delubris nusquam unquam2 caelatas vel sculptas vel fusas vel pictas imagines, verum etiam nihil eorum, quae natura peperit, seu stirpes, seu animantia pingere liceat, aut ad spectaculi fructum usquam haberi, subjecta legibus vetantibus poena capitali. Et3 quidem, cum statuas Christianorum quasi ad virtutis imitationem positas excusarem, Pracadius quidam illud mihi reposuit, eos ipsos, quorum statuas veneremur, coelesti felicitate frui, quod divorum imagines dejecissent, ut4 Deum aeternum adorarent. Psalmos Davidis, quos divinitus hominum generi5 datos affirmant, cantibus ac nervis usurpare et quater quidem interdiu publice, noctu semel privatim precari consueverunt. Ac memini, cum essem eodem cubiculo6 hospitii cum Africano inclusus, illum media nocte surgentem a cubili laudes Deo immortali canere ac me graviter increpare, quod tacerem, usurpans illud arabica lingua: Media nocte surgebam, ut laudem dicerem nomini tuo7; tum et illud ex libris Jobi afferebat: Multi, inquit, queruntur, se opprimi tyrannide et cum calamitatibus conflictari, nemo tamen est, qui Deum nocte laudatoriis canticis prosequatur.
1. Alii addunt: esse,
vel: fuisse. 2. Alii: nulla usquam. 3. Aliter
legit alius codex: Et quidem eo minus statuas venerantur, ut
etiam felicitate coelesti se frui glorientur, quod divorum etc.
4. Alibi: ac. 5. Alibi: Hominibus quasi.
6. Alibi: cubiculorum. 7. Psalm. 42, 4 sq. et
119, 55.
CORONAEUS: Ecclesiae Romanae mos jam inde a Pelagio, pontifice maximo, usitatus est, septies singulis diebus Deum laudibus, supplicationibus et canticis die noctuque colere. Quod ab ipso Davide1 didicimus et expressimus: Septies, inquit, interdiu tibi dixi laudem; quod nec Judaei faciunt, nec Lutherani, nec Zwingliani, qui sacra publica ita circumciderunt (excipio Anglos, segregatos a Puritanis), ut bis tantum tota hebdomade preces publice2 fieri patiantur.
1. Psalm. 119. 164.
2. Alius: publicas.
SALOMO: Lex divina pontifices et Levitas mane ac vesperi Deo laudes canere jubet et matutinum quidem sacrificium quatuor horarum fuisse scribit Rabbi David, vespertinum unius horae, privatim vero laudes divinas assidue quemque momentis omnibus recolere laudatissimum. Nam laudare septies apud Davidem non finitum numerum, ut ecclesia Romana putat, sed infinitum continet seu incertum, ut fere semper. Sic enim mater Samuelis1, cum Deo gratularetur: Sterilis, inquit, peperit septem. Nocturnas vero laudes privatim ex cujusque voto fieri majores voluerunt, quibus nihil efficacius, nihil gratius esse potest.
1. 1 Sam. 1, 6 sqq.
OCTAVIUS: Rogationes Ismaëlitarum breves quidem sunt, sed supra 162 modum efficaces in hunc modum: El hemdu, tilla hi rabis hallamine, El rahami, El rachini, Melichi, Jarini, El dini, ejahe, rah tu vejache, vestecun Isdina. Elzzirata Mustitfa mazzirata cladina evanta alahim gari ri il magduli olahem velal soline amim. Id est: Laus Deo misericordi ac flexibili regi extremi judicii! O mortales pietatis amantes, colamus illum et auxilium consequamur, da nobis, aeterne Deus, certissimam cognitionem eorum, quos selegisti, ut nunquam, illis offensis, ex gratia tua excedam. Amen. Haec precatio ab illis Lassala1 dicitur i.e. communis omnium, quia praeter hanc variae sunt preces ac paene innumerabiles, quas ex voto sibi quisque commentatur.
1. Alibi: Lessala.
CORONAEUS: Non video, cur Pater noster Christi cedere debeat Lassalae Ismaëlitarum aut schema Hebraeorum. SALOMO: Nostrum illud schema, quod ab omnibus Judaeis quotidie usurpatur, non est precatio, sed commemoratio, ne ab aeterno Dei cultu unquam discedamus. Quin Moses in concione totius populi eadem verba sic expressit, quae a Latinis et Graecis non satis apte reddita mihi videntur. Sic enim opinor melius1: Audi Israël! Is qui est aeternus Deus noster, aeternus est unus, amabis igitur Deum tuum aeternum ex toto corde tuo et tota anima tua et toto impetu virium tuarum. Atque haec verba, quae jubeo, in corde tuo haerebunt, eaque saepius inculcabis liberis tuis, seu domi sedeas, seu ambules, seu jaceas, seu surgas, et alligabis ea ad manum, et quasi monumenta erunt pro oculis tuis, quin et asscribas ea postibus domus tuae et pro foribus tuis. Illud est schema nostrum, quod in membranis vitulinis2 scriptum et in capsulis conditum brachio sinistro alligamus quidem et capiti inter caesariem et frontem, idque chaldaica vox Tephilin a תָפֵל, quod alligare vel appendere3 significat: alii ab hebraica voce תפלחן, quae orationem significat4, quoniam ea quotidie quasi preces sanctissimas recolunt. In iisdem etiam membranis inscribunt periodum e decimo tertio capite Exodi, quae incipit: Memento diei hujus, quo egressus es ex Aegypto, usque ad haec verba: A diebus in dies5, et ex eodem capite, paulo post periodum, quae incipit: Et erit, cum introducet te, usque ad haec verba: quod potenti manu eduxerit nos Deus ex Aegypto6. Item periodum ex secundo capite Deuteronomii, quod incipit: Exit itaque si audiendo, usque ad haec verba: coelum supra terram7.
1. Deuter. 6, 4 sqq.
2. Alius: fibulanis. 3. Alibi: apprehendere.
4. Desunt haec octo antecedentia verba in aliis codicibus.
5. Exod. 13, 3 sq. 6. Exod. 18, 7-9. 7. Deuter.
11, 1 sqq.
FRIDERICUS: Tanta Judaeorum superstitio est, ut satis esse putent ad salutem adipiscendam, eas membranas circumferre, ut1 quidem Catholici 163 principium evangelii Johannis collo alligant, ea spe ac fiducia, ut ab omnibus calamitatibus ac morbis tuti sint, quas ligaturas execrabiles appellat Augustinus.
1. Alibi: et.
SALOMO: De nostris si ullus ea spe ac fiducia ducatur, ut earum rerum sola gestatio ad salutem prosit, quem puto esse neminem, hunc insanire judico. Sed haec summa capita majores nostri ab unoquoque nostrum circumferri voluerunt, ut quotiescunque capsulas vel in postibus videant Mezazam, primi capitis, et divinae legis memores ab omni cultu peregrinorum numinum abstinere, et ad verum Deum vitam instituere consuescant. OCTAVIUS: Ab omnibus ligaturis istis ac pictis imaginibus Ismaëlitae abhorrent et veram pietatem amplectuntur. Illud etiam praeclare, quod Mesquedas vel1 fana sic construunt, ut nec a viris foeminae conspici, nec viros foeminae contueri possint, sed habeant utrique stationes medio pariete discretas.
1. Alii: seu.
SALOMO: Haec a nostris, ut optima quaeque, assumserunt1 et expresserunt Ismaëlitae, ut nec in templis nec in synagogis viri foeminas intueri possint. Ita fit, ut nullae pravae cupiditatis inflammandae occasio aut lenociniorum illecebrae ullae quaerantur.
1. Alii: acceperunt,
vel: sibi asserunt.
CURTIUS: Utinam mos ille nostris hominibus in mentem veniret! Cur enim laudabilia instituta, ubiubi sint, non imitemur? Illud enim quodammodo asseverare possumus, nulla fere templa Christianorum lenocinio vacare. SALOMO: Nihil flagitiosius mihi videtur, quam pietatis faciem libidini obtendere; ob id enim sublatus est mos a majoribus nostris, quo feminae prae foribus tentorii sacri1 excubabant2, propterea quod sacerdotes, filii pontificis maximi ac principis Eli, stuprum his inferre non dubitarint3. Maxima semper cura fuit majoribus nostris, non modo impudicitiam, sed impudicitiae suspicionem a sacris longissime amovere4. Quin5 etiam meretrices ab extrema memoria majorum nostrorum nunquam nisi vultu velato foras prodibant. Post etiam in Arabia omnes Hebraeae mulieres capitibus omnino praeter oculos contectae fuerunt, cum in publicum exirent. Tandem etiam in templis non modo velari, sed etiam parietibus a virorum conspectu segregari placuit, quod sapienter Ismaëlitae imitati templa omnia parietibus habuere utrique sexui divisa.
1. Alius: sacra.
2. Forte: exercebant. 3. 1 Sam. 2, 22 sqq.
4. Alii: movere. 5. Alibi: Hinc.
FRIDERICUS: Nulla calumnia1 graviore Christiani veteres oppressi dicuntur, quam quod stupris et incestibus nocturna sacra religionis specie funestarent, quam quidem ad calumniam diluendam scriptae sunt apologiae Origenis, Justini, Athenagorae, Tertulliani, atque hic etiam in libro de 164 velandis virginibus Christianorum morem valde improbavit, quo quidem foeminas viris confusas inter amplexus et oscula caritatis, quae in ipsis templis fiebant, invaluisse scribit.
1. Origenes contra
Celsum; Talmud. in tract. de sabbatho; Philo in libro de vita
contempl.
CORONAEUS: Id quidem a pontificibus Romanis aliquando, ut opto et spero, emendari poterit, perinde ut illa pietatis oscula fuere sublata. OCTAVIUS: Agnosco equidem, omnia fere Judaeis et Ismaëlitis, quod1 ad religionem attinet, communia esse, utrisque aeterni unius Dei cultus, utrisque idolorum summa execratio, item circumcisio et genus ab Abrahamo utrisque ducitur; abstinent utrique a sanguinis2 et porcorum esu, denique lectiones utrisque frequentissimae, quas Tertullianus3 non satis argute reprehendit in Judaeis, quos lavari quotidie scribit, quia4 quotidie inquinantur, quasi vero Christiani penitus circumcisi puriores essent, cum tamen David Goliathen ob id execratus sit5, quod esset incircumcisus et immundus. Quanquam Aethiopes Christiani circumcisionem amplexi fuere, qua etiam veteres Aegyptios uti consuevisse scribit Herodotus6. His vero temporibus non modo mares7 a maribus, verum etiam foeminae8 a foeminis nymphae quadam particula circumciduntur.
1. Alibi: quid.
2. Alii: sanguine. 3. De baptismo. 4. Alibi:
quoniam. 5. Alibi: est. 6. Lib. 4. Sed
intelligendum est de his Aegyptiis, qui genere Judaei sunt. 7. Alibi:
mas. 8. Alii: foemina.
CURTIUS: Fuit illa quidem foederis cum Abrahamo percussi tessera1, non tamen ullam2 video fuisse circumcisionis utilitatem.
1. Alibi: tabula.
2. Alii: aliam.
SALOMO: Quae major aut1 sanctior utilitas esse potest, quam divini foederis arcanum? Quanquam qui curiosius ista scrutantur, maximas circumcisionis asserunt2 utilitates, tum ad procreationem liberorum commodiorem, tum ad inflammationem tumorum amovendam, tum ad coërcendam vim libidinis effervescentis, quam Rabbi Moses praecipuam circumcisionis causam esse arbitratur. Hoc tamen Judaei ab Ismaëlitis differunt, quod hi nec azymis nec agnis paschalibus utuntur3 nec sabbathi festiva quiete, nec ad occasum conversi precantur, nec Messiam exspectant, ut Judaei, excipio eos, qui Haly sectam sequuntur, quos Imanias vocant. Ac tametsi preces ad omnia coeli templa4 fieri posse confiteantur, saepius tamen ad Mecham ora convertunt, ut olim Daniel in urbe Babylonis exul, in genua procumbens, Hierosolymam versus orationem5 concipiebat.
1. Alii: et.
2. Alibi: afferunt. 3. Alius: utantur.
4. Alibi: omnes coeli plagas. 5. Alii: vota.
SENAMUS: Mercurius Trismegistus adoraturos primum ad orientem solem, meridie ad Austrum, sero ad occasum converti1 jussit. Graecis tamen nonnullis usitatum erat, ad orientalem plagam Diis sacrificare, heroibus vero ad occasum, caeteris omnibus ad orientem, qui mos a Chaldaeis et magis Persarum ad omnes fere populos dimanavit; illi etiam diluculo ac 165 potissimum etiam soli orienti, quem Mithram appellabant, sacra facere consuerant. Hinc Maro:
Illi ad surgentis conversi lumina solis.
Sic tamen ut statuae in occidua plaga collocarentur, ortum spectantes, ut Vitruvius2 scribit. Jubet enim Porphyrius, adoraturos statuis ortum spectantibus ἀντιπροσώπους esse et converti ad occasum, contra quam Christiani statuas occasum spectantes collocare solent, ut eas ipsi vultu ad orientem converso adorent.
1. Alii: verti.
2. Alius: Virumnius.
FRIDERICUS: Christiani veteres cum rogarentur, cur ad solis ortum conversi vota conciperent, respondebant1, id illis in usu esse, quod oriens honoratior esset occasu. Sic enim Pompejus2 Cornelio Syllae dixisse fertur, plures orientem, quam occidentem3 solem adorare. Non video tamen, cur Judaei ab omnibus populis dissidentes ad occasum conversi sacra faciant.
1. Justinus Martyr
qu. 118. 2. Plutarchus in Pompejo. 3. Alibi:
abeuntem.
SALOMO: Plerique nos id facere putant, ne solem ac sidera orientia colere videamur. Sed falluntur, cum sol utramque plagam spectet et utroque tempore sacra faciamus. At noster legislator tentorium sacrarii ad exemplar universitatis constructum erexit. Est autem rapidissima orbium coelestium conversio ab ortu ad occasum, et qui naturae cursum tenere volet, cum sideribus ad occasum progredi necesse habet, non regredi ad ortum. Ex quo quidem pulcherrima naturae arcana eruuntur, ut1 decentem et naturae congruentem morem intelligamus, quae scilicet dextra, quae pars mundi sinistra dicatur.
1. Alibi: et.
TORALBA: Haec disputatio plurimum1 exercuit omnes scriptores, nec tamen de mundi situ probabilem afferunt caussam. Nam Pythagoras, Homerus, Plato, Aristoteles, Galenus, Averroesdextrum mundi latus in oriente posuere, Plinius et Varro sinistrum. Augur enim Romanus, sub Dio templorum sacra lituo dividens, vultum ad Austrum convertebat, ut haberet a sinistris ortum et occasum a dextris. Empedocles, Cleomenes, Lucanus, Solinus, Philo Ebraeus dextram mundi partem Aquiloni tribuunt.
1. Alius: ut plurimum.
SALOMO: Pontifex Hebraeorum sacrificans vultu ad occasum converso dextrum latus Aquiloni opponit, laevum Austro, qui situs convenit universae naturae. Sunt enim dextra sinistris robustiora ac vegetiora, ut pes dexter ac brachium dextrum sinistro grandius, vegetius ac robustius est. Cor sapientis, inquit Salomo1, in dextra ejus, stulti vero in sinistra, quia stulti, libidinis impotentia, cupiditatibus suis imperare nequeunt, ut sapientes. Sic aquilonares homines australibus robustiores sunt ac vegetiores, et ubique fere ad Aquilonem corpora sunt formae dignitate praestantiora, ingeniorum vis tamen minor. In dextro latere jecur situm est, sanguinis officina, in sinistro lien, conceptaculum atrae bilis. Sic ad aquilonarem 166 regionem homines sunt rubicundi ac robusti, nam robustum a rubore Latini2 derivant, ad meridiem atri; vis tamen ingeniorum major ad Austrum, cujusmodi sunt melancholici. In dextro latere jecur vim cupiditatis continet, vitiorum alimentum et ὑποκείμενον, ac propterea victimae ad Aquilonem spectantes caedi jubentur3. In sinistro vis atrae bilis ab ipso liene homines contemplationi deditos habet ac coelestium rerum meditationi; sic ab Aquilone bella, calamitates, exercitus in sacris litteris saepius denunciantur et potestas ingens Leviathani ad Aquilonem, qui etiam ob id Aquilonaris4 appellatur. Contra vero Deus dicitur ab Austro venire et profectiones Abrahami versus Austrum. Quo pertinet etiam illud: Dicam Aquiloni, da! et Austro, noli prohibere!5 quia prohibentis major, quam tribuentis potestas. Nec minus mirum videri debet, quod omnes omnium populorum regiones, Chaldaeorum inquam, Judaeorum, Ismaëlitarum, Christianorum ab Austro derivantur. Exercitus vero Gothorum, Vandalorum, Herulorum, Hungarorum, Turcarum, Tartarorum, AngloSaxonum ab Aquilone ad Austrum. Item motus omnium animantium est a dextro ad sinistrum latus6, ac motus trepidantis orbis elati ab Aquilone ad Austrum inclinat, mirabili naturae consensu. Ex quo Judaeorum intelligitur templa Deorum7 ad occasum conversa et pontificum statum in sacris faciendis universitati naturae consentaneum esse. Ex eoque non tantum Homeri, sed etiam Pythagorae, Platonis, Aristotelis, Averrois, Galeni, Plinii, Varronis errores emendantur, ac mirabilia naturae arcana intelliguntur, etiamsi preces ad omnia coeli templa laudesque divinae locis omnibus ac regionibus Deo gratissimae semper fuerunt.
1. Eccles. 10, 2. 2. Festus
in voce robustus. 3. Levit. I. Jerem. 46. Ezech. 42. 4. Joel
2, 20.—Alibi: Aquilonates. 5. Jes. 43, 6. 6. Aristoteles
de hist. anim. II, 1. 7. Alibi: Judaeorum.
OCTAVIUS: Non video, Ismaëlitas tam acute philosophari, sed qui citra tropicum cancri regiones incolunt, ad Mecham seu Jezecat seu Medinam Alnabi, ad civitatem prophetae et montem Moriam, ubi Abrahamus filium immolare1 jussus est, convertuntur, scilicet ad Austrum; qui vero sunt ultra tropicum, convertuntur ad Aquilonem. Illud tamen singulare est, quod Ismaëlitae, quoties precantur2, bis inclinato vertice terram ac manus utrasque deosculantur, Christiani vix unquam.
1. Alibi: immorali.
2. Alibi: provocantur.
CURTIUS: Manum deosculari Deum adorantes1, antiquissimi moris est, ut Jobus ipse testatur, non quidem ut de2 osculo cogitarent, sed ut ori silentium imponerent3, unde saepe peccatur; ut etiam nunc plerique cum de peccatis confitentur, pectus solent tundere, ubi cor residet, pravarum cogitationum artifex; alii frontem vola caedere, ubi animi sedem esse arbitrantur, quasi poenas ab auctoribus flagitiorum reposcerent ista percussione. 167 Verum enim vero4 sine saliva5 osculari nemo potest. Illud enim veterem6 sapit idololatriam eorum7, qui terram pro Deorum ac rerum omnium parente adorabant, magnae Cybeles appellatione carmine impio: O hominum, pecudum, divûmque aeterna creatrix!
1. Alii: adorantem.
2. Alii: non quia de. 3. Alius: imperarent.
4. Alios: Terram vero. 5. Alius: scelere.
6. Alius: veterum. 7. In eodem deest.
SALOMO: Nos erecti Deum laudamus, flexis genibus fausta precamur, adversa deprecamur interdum etiam stantes, ut Ezechias ad parietem conversus, nunquam sedentes, multo minus ambulantes, nisi morbus vel imbecillitas cogat, ut Mosen, qui cum diutissime pansis1 ad coelum manibus, tantisper adversus Amalekitas pugnabatur2, erectus stetisset, fractis viribus consedit, fusis tamen et extensis manibus usque ad occasum. Fallitur autem Plutarchus3, qui Numam jussisse scribit, ut adoraturi sederent, quod et Latinis inusitatum et a Pythagoricis decretis, quibus Numa dicitur imbutus fuisse4, alienum. Sic enim Pythagorae symbolum: περιφερόμενον προσκυνεῖν i.e. circumvolutum procidere. Et nos quidem peccata confitentes frontis ad humum contactu5 testamur humilitatem, quod Plutarchus appellat, ῥίψεις ἐπὶ πρόσωπον. In ardentissimis rogationibus6 Eliae statura imitamur7. Is enim cum sua oratione coelum tribus8 annis et sex mensibus ita conclusisset, ut nec imbres ulli nec rores depluerent, septies oravit, quoad exoraret9, vultu inter genua composito humi advolutus, qui humillimus est infantis in utere habitus, ut eliceret imbrem. Sessio10 vero et adoratio e11 diametro pugnant.
1. Alibi: passis.
2. Exod. 17, 9 sqq. 3. Περὶ
δεισιδαιμονίας. 4. Addit alius: penitus.
5. Alius: fronte ad humum contracta. 6. Alibi:
orationibus. 7. 1 Reg. 7, 1-9. Jac. 4, 17. Sir. 48, 2.
Luc. 4, 25. 8. Alibi: sex. 9. Alibi:
exoraretur. 10. Desunt haec sequentia Salomonis verba in
alio codice. 11. Alius: toto; alius: tota.
OCTAVIUS: Tantum abest, ut Ismaëlitae osculantes humum adorare velint Cybelem, ut nulla gens ab idololatriae suspicione longius absit. In templo sermones et colloquia facere aut deambulare, scelus arbitrantur. Festis diebus hora sexta concio populi frequens est, nec ante meridiem festo die cibantur; die vero paschali, quae omnium sanctissime colitur, post jejunium menstruum1 Elmeide coenam concelebrant, tum deosculatis mutuo manibus offensiones mutuo acceptas charitate summa ignoscunt ac veterum ἀγάπας recolunt, non ficta simulatione, sed bona fide, nec si quisquam post accepta2 illa oscula manuum3 acceptas injurias ulciscatur, impune laturus est, sed gravi judicio damnatur. Si quis concionibus ac precibus publicis adesse recusaverit, mulcta, infamia, carceribus coërcetur. Nec tamen4 unius aeterni Dei purissimo cultu, sed etiam humanitate et benignitate populos omnes longe superant5. Ac mirantur, Christianos homines tantam egentium multitudinem, tantam suorum nuditatem6 et inopiam aequo animo 168 ferre posse, cum apud Ismaëlitas plura sint domicilia egentibus ac peregrinis vacua, quam tenues domiciliorum egentes. Saepe quidem videre potuistis Turcas in hac urbe tenuibus ubique occurrentibus7 nummos libenter objicere. Nulla enim lex apud istos sanctior colitur, quam Ullache i.e. exsolvere debita et egentibus largiri. Itaque saepius occurrunt viatoribus chorabitae, quos Eremitas Graeci vocant, a quibus hoc unum precantur, ut ad se divertant. Postea vero quam exquisitis ferculis, lotionibus et cubilibus8 foverunt, non modo nullum pretium reposcunt, sed etiam gratias agunt his verbis: Demum hannam fal alla se verfis, i.e. hoc animae meae detur, Deus te amet! Sunt etiam frequentissima domicilia9 a litteratis hominibus circa fana constituta et uberrimi ad alimenta reditus; vix enim est ullus opibus locuples, qui aut templum aut publicum hospitium consecrandum non curet. At innumerabiles Christianos videmus, quos non benefacere delectat, sed benefecisse videri, ut ambitioni magis, quam inopiae donare10 videantur. Et quum paucissimi benignitatis fontes egentibus11 aperiant12, tum vero id faciunt, vel ad furtorum et flagitiorum expiationem (neque enim13 aqua citius ignem, quam largitio in egentes peccatum restringit)14 vel ad incrementa rei familiaris15. Nihil enim verius a Basilio Magno dici potuit, quam artem omnium quaestuosissimam esse eleemosynariam16. Ac Musulmanni quaestum rei domesticae non spectant, sed solius Dei intuitu largiuntur, ad idque curiosissime a concionatoribus erudiuntur, ut mihi Christianis jure opponere posse videantur, quod olim Spartanus17 quidam seniori assurgens in theatro, ne adolescentibus considentibus spectaret erectus, Athenienses honestas artes18 ad pompam et fastum habere, non tamen ad usum. Hoc vero singulare est, quod Ismaëlitae a vino et alea, vetantibus legibus, abstineant, tametsi plerique Christiani se legibus solutos arbitrantur, propterea sive vini luxum et aleam sequuntur, sive adulteria, stupra, rapinas, injurias, verbera, caedes, mentis ad omnia concitas, quodque his omnibus foedius est, capitales in Deum contumeliae19. Juventutis autem molles et teneres annos studiosissime legibus divinis erudiunt, neque enim fabulas audiri et20 libidinis ludos aperiri patiuntur, sed Alcorani divinis praeceptis tam assidue imbuunt, ut ante pubertatem fideli memoria teneant; cantica vero impudica nulla audiantur. Denique cum illorum religionem, judicia, leges, mores, instituta cum vestris21 comparo, verissime Ismaëlitas ex omnibus populis Musulmannos i.e. fideles esse judico, non tantum, quia lex Muhammedis naturae consentanea est, ut Algibel et Avicenna scripsere, sed etiam quia caeteri verae22 faciem ac speciem 169 religionis habent, illi religionem ipsam non tantum habere, sed possidere mihi videntur23.
1. Alibi: nostrum.
2. Deest in alio codice. 3. Alibi: post illas
manuum exosculationes. 4. Alii: tantum. 5. Alius:
superarunt. 6. Alibi: ruditatem. 7. Alibi:
accurrentibus. 8. Alius: cubiculis. 9. Alius
addit: scholastica. 10. Alibi: donari. 11. Alibi:
pauperibus. 12. Alii: appareant. 13. Alius:
vero. 14. Alii: restinguit. 15. Tob.
12, 9. 16. Alius: eleemosynam. 17. Alius:
Spartiata. 18. Addunt alii: et divinas, vel:
et doctrinas. 19. Alibi: contumaciae, vel:
injuriae. 20. Alius: aut. 21. Alii:
nostris. 22. Alibi: fere. 23. Alibi:
videantur.
Cum ad hanc orationem caeteri conticuissent ac mirarentur, Octavium a Christianis ad Ismaëlitas defecisse, nec quisquam Octavii orationem1 refutaret, tandem rupto2 silentio FRIDERICUS: Non erat, inquit, animus, Octavii orationem refutare, ac vos ob id opinor conticuisse, quod refutatione minus egeret. Nec mihi de moribus ac religione Muhammedistarum3 disputare placet, quia non licuit eorum civitates ac respublicas pervestigare; illorum tamen religionem Octavio, ingeniosissimo viro, probari non puto, sed ea tantum4 verbi gratia disseruisse. Legistis, opinor, libros de doctrina Muhammedis, item de moribus ejus ac toto vitae genere atque illud inprimis, quod ingeniosissimus ille5 religionum artifex in libris6 quidem Muhammedes nuncupetur7, in coelo vero Almad. Sic enim8 Homerus fluvium, qui Trojam praeterlabitur, Xanthum ab hominibus, Scamandrum a Diis vocari. Cum autem natus est Muhammedes, ad eum alendum venti scilicet, aves, nubes, angeli convenerunt, venti quidem odoribus, aves fructibus, nubes aquis. Et quoniam angelis nihil supererat, quod infanti praeberent, ira perciti discesserunt. Eundem tamen in coelum abreptum fuisse tradunt ab ipso Gabriele, ac post reditum prophetam se tulisse, conciones publicas habuisse; sed quoniam nec orationibus ullis, nec rationibus, quae vellet, persuadere poterat, vi et armis agere decrevisse; fugatum tamen die Veneris ab hostibus fugisse, a cujus fuga, scilicet ab Hegira, initia9 ducunt annorum, postea vera validiore manu reversum Mecham expugnavisse ac discipulis militibus diripiendam dedisse. Ab his initiis et praeda locupletiores imperium paulatim propagarunt, cum Arabiae latrones ad societatem10 proposita libertate ac diripiendi spe coegissent. Ipse vero jam senio confectus comitiali morbo dicitur interiisse, sed cum tertia die resurrecturum se promisisset, tam diu jacuit insepultus, quoad teterrimo foetore intolerabilis a plebe in cloacas urbis projectus esset. Plerique cum Garuffa, uxore Mazuchi11, deprehensum ac caesum fuisse tradunt, cum diceret eas uxores, quas propheta vellet, jure suo capere potuisse. Abadallam vero et Machilium occidi jussisse, quod prophetam esse negarent, ac tametsi uxores septendecim domum duxisset, nihilominus tamen Zeidi quoque uxorem socii dicitur rapuisse. Jucundissimam quoque fabulam commentus est, ut vini non solum abusum tolleret, sed rem et usum necessarium prohiberet; fingit enim duos angelos coelitus in terram ad judicia exercenda demissos, ebrietate et illecebris formosae meretricis, cujus amore tenebantur, persuasos esse, ut alter illam in coelos veheret, alter in terram reveheret, propterea mortalibus vini 170 usum interdictum fuisse. Ex omnibus autem fabulis nulla foecundior est, quam quae extat de paradiso Muhammedis, ubi ciborum fercula exquisitissima fore pollicentur, tum vini, lactis ac mellis torrentes undique profluentes, foeminarum etiam formosissimarum ac cynaedorum greges, quibus uti liceat et abuti, ac septuaginta millibus annorum voluptatibus perfrui, post convivium, quod etiam annorum septuaginta millium spatio definit. Quod12 cum Averroës, Arabicae philosophiae princeps, legisset, porcorum paradisum dixit, ut13 mirum videri non debeat, si impietas illa detestabilis, tot ac talibus propositis praemiis, totum pene terrarum orbem invasit.
1. Alibi: rationes.
2. Alius: recepto. 3. Muhamedanorum.
4. Alibi: de ea tamen. 5. Alii: iste.
6. Alibi: terris. 7. Alius: usurpatur.
8. Alius: etiam. 9. Alibi: initium.
10. Alius: saevitiam. 11. Alius: Mafuchae.
12. Alibi: quae. 13. Alibi: et ... debet.
CURTIUS: Tanta vis est pravae opinionis, ut hominum mentibus semel insita potentius quam natura ipsa dominetur. Et quidem apud Narsingas Indorum1 populos mortuis maritis viduas eodem incendii rogo viventes ac spirantes cum cadaveribus2 exuri constat, non modo veterum, sed etiam recentiorum scriptorum summa consensione easque summa alacritate eo deferri ab amicis, ut voluptatibus maritorum sempiternis perfruantur. Sed et illud valde puerile debet videri, quod Ismaëlitae flagitia lotionibus assiduis elui putant, non aliter atque Indi occidentales3 Hispaniolae ex intimo stomacho ante aras ac statuas vomentes scelera profligari putabant.
1. Alius: Indiae.
2. Alibi: cadavere. 3. Alibi: orientales.
OCTAVIUS: Nihil mirum est, si Averroës Ismaëlitarum religionem valere jussit, cum etiam Christianorum ac Judaeorum leges omnes foedissime proculcarit. Sed Avicenna, princeps in omni genere philosophiae ac medicinae clarissimus, scribit, legem Muhammedis miserias ac felicitatem summarum voluptatum corporis proposuisse, aliam tamen beatitatem1 lege praestabiliorem in animo habuisse. Quae autem ex libris Elimel Nebi, h.e. vita prophetae ejusque doctrina, et Edit el nebi i.e. historia prophetae, recensuit Fridericus, plane apocrypha sunt Ismaëlitis neque usquam theologis approbantur, sed imperitis hominibus conscripta rejiciuntur, ut ea, quae a Bonaventura theologo de vita Christi circumferuntur, cum scilicet arbores frugiferae summa cacumina curvassent leviter, ut infanti Christo, ad poma inhianti ad satietatem usque vesci liceret. Quae theologi christiani non magis probant, quam innumerabiles hujusmodi fabulas, quas in aurea dicam an ferrea lectione divorum legimus, quae referre nolim, ne nos pigeat ineptiarum. Alcoranus, qui a collectione sic dicitur vel Alphaticianus a distinctione capitum, quae 123 numerantur, nihil habet ineptiarum, nihil sibi contrarium, nihil repugnans, ut putarunt Dionysius Carthusianus et Cardinalis S. Sixti2, qui adversus legem Muhammedis scripserunt. Mitius aliquando3 Richardus4 ordinis praedicatorum, arabicis litteris et disciplina instructus5, tametsi quibusdam locis et falsa simulavit et vera dissimulavit. 171 Quod autem de paradiso et sordidis voluptatibus plerique calumniantur, satis refelluntur ex iis, quae Azora septuagesima quinta et septima scribuntur, scilicet adulteros et perjuros sempiternis inferorum ignibus deflagraturos, ut clara voce testatus est ipse legislator Muhammedes. At ne foeminas quidem a viris, dum sacra fiunt, conspici, nec in publico vultus revelari6 patiuntur populi, qui Muhammedis legibus7 obligantur. Quod item Christiani Muhammedem se resurrecturum spopondisse commemorant, nusquam scriptis Ismaëlitarum ista reperies. Atque in eo ipso inter se discrepant Christiani, quod alii quidem tertia die, alii octingentesimo post anno resurrectionem se promisisse jactant, quasi Lycurgus alter8, Apollinem consulturus, cives suis legibus obligaret, quousque rediisset. Omissis igitur fabulis inanibus, si quis studiose legat Alcoranum, nihil in9 eo reperiet, quantum quidem judico, nisi summam erga Deum religionem, pietatem in parentes, caritatem in proximos, benignitatem adversus tenues, justitiam in omnes assidue inculcari videbit10.
1. Alibi:
beatitudinem. 2. Alius: Coeli. 3. Alius:
aliquis. 4. Alii: Ricualdus, vel: Ricaldus.
5. Alibi: divino instinctu. 6. Alii:
revelare. 7. Alibi: lege. 8. Alibi:
ille, vel: olim, vel: aliter. 9. Desunt
alibi sex haec sequentia verba. 10. Deest in alio codice.
FRIDERICUS: Mirum est, Agarenos Muhammedis in coelum ascensionem sine mulo fingere non potuisse, aut cur scalam potius non adhibuerint1, quam jumentum2, nisi probabiliorem fore putarent mulorum in coelos3 ascensionem.
1. Alibi: adhibuerunt.
2. Alibi: mulum. 3. Alibi: coelum.
OCTAVIUS: Nihil hujusmodi proditum est in sacris1 Muselmannorum litteris, nec magis incredibiles sunt hujusmodi fabulae, quam Numerii2 Attici, praetoris Romani, qui juratus, in coelum ascendisse Augustum, acceptis a Livia decem aureorum millibus, confirmavit. Sed cum alius ascensionem Drusillae in aedibus Caligulae fratris nobilem affirmaret, non sine risu ingenti a populo acceptus.
1. Alibi: sanctis.
2. Alibi: Numerici.
CORONAEUS: Miror, Octavium superstitiones Agarenorum, misericordia potius, quam risu dignae cum sint, ipse acutissimi judicii ac doctrinae singularis, probare potuisse eoque magis, quo diutius ab illis dura servitute fuit oppressus. OCTAVIUS: Me Deus optimus maximus a piratis comprehensum in littore Siciliae mercatori Syriaco1 vendi passus est; hic rursus Paracadio2 me dedit, qui ut religionis amantissimum ac litterarum studiosissimum me esse intellexerit3, de mea religione (jam enim triennium4 captivus populari, Arabum linguae consueveram)5 percontari coepit. Ego cum ad singula capita responderem et in meam sententiam illum pertrahere conarer, quo nihil ab immortali Deo magis et melius mihi optandum judicabam, ille contra tot ac tam multis rationibus urgebat, ut ab argumentis, quasi ab 172 aquis desertus6 in vado haererem; tandem mihi libellum exhibuit arabica lingua a Dominicano quodam christianae religionis desertore conscriptum pro defensione religionis Ismaëlitarum. Quem ut legi et relegi, in varias animi sententias distractus, mirabar ab homine Christiano, et quidem ordinis praedicatorum, ejurata majorum religione scribi potuisse. Ad extremum rationibus victus acquievi; quod cum herus animadvertisset, libertate me donavit, quam ut plerique adipiscantur, Muhammedem amplecti solent et circumcidi se patiuntur.
1. Alibi: Syriae.
2. Alius: Paracactio. 3. Alibi:
intellexerat. 4. Alii: tertium. 5. Alii:
adsueveram. 6. Alibi: desolatus.
FRIDERICUS: Audivi quondam eos, qui antrum Trophonium subirent, saltare solitos, ut1 qui a daemone in furorem agerentur, quos amici cum revocare conarentur, simulatque ingressi fuerant, choreis sese admiscebant. Idem Octavio contigisse videmus.
1. Desiderantur haec
septem sequentis verba in aliis codicibus.
OCTAVIUS: Omitto contumelias, quibus Muhammedis dignitas adversariorum obtrectationibus laceratur; rem teneo, h.e. verum ac sincerum unius aeterni Dei cultum. TORALBA: Si vera religio in puro aeterni Dei cultu versatur, naturae legem sufficere confido ad hominum1 salutem. Nec aliam religionem habuisse videmus antiquissimos humani generis principes ac parentes, qui aurei seculi memoriam posteritati reliquerunt, non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti ab ipsa natura, a qua pietatis, religionis, integritatis ac virtutum omnium rivulos hauserunt et expresserunt. Id quod non solum omnibus omnium philosophorum sententiis probatum, sed etiam oraculis, si qua fides est oraculorum, confirmatum videmus. Nam roganti M. Tullio, quodnam vitae institutum sequeretur, responsum est: naturam sequi oportere. Quod ipsum Paulus ad Romanos2 scribens non obscure aut ambigue, sed aperte confitetur: Gentes, inquit, quae lege vacant, natura ipsa legitime vivunt, quia tametsi legum tabulas nullas habent, nihilominus edicta mentibus suis consignata circumferunt, testificante conscientia ipsorum. Quibus verbis rectam rationem et naturae legem ad hominis3 salutem sufficere docet. Quae cum ita sint, quid opus erat tot ac tam multis ritibus, quibus obligantur Judaei, Christiani, Agareni, Pagani? Hanc enim religionem omnium antiquissimam ac optimam esse confido.
1. Alibi: omnium.
2. cap 1, 20 sqq. 3. Alii: hominum.
Quae cum breviter perstrinxisset Toralba, silentium secutum est; neque enim de religionibus, quod quisque sentiret, hactenus aperuerat, praeter SALOMONEM, publica auctoritate fretum1, qui tandem rupto silentio: Mei sensus, inquit, cum tuis, Toralba, plane congruunt, scilicet ea, quae ad salutem pertinent, naturae legibus omnia contineri; atque his naturae legibus vixisse Abelem, Henochum, Noachum2, Abrahamum, Jobum3, Isaacum, 173 Jacobum, quos viros! certe ipsius immortalis Dei testimonio, quo nec majus ullum, nec gravius cogitari potest, summam pietatis ac integritatis laudem adeptos. Neque enim circumcisio, quae Abrahamo et posteritati quasi tessera foederis data est, necessaria fuit ad salutem, sed ob id potissimum circumcidi jubemur, ut a caeteris populis a Deo selecti ac segregati videamur. Hanc autem naturae legem significare videtur Deus ipse, cum diceret: Benedicentur in semine Abrahami omnes gentes, eo quod obedierit voci meae nec unquam edicta mea legesque meas violarit4. Atque lex a Mose nulla lata est, nisi quadringentesimo et trigesimo post anno. Caetera vero, quae legibus ritualibus ac judiciariis continebantur, sublato Dei templo ac eversa republica Hebraeorum antiquata fuere. Nam diserte prohibemur5 usquam terrarum pecudes mactare nisi eo loco, quem nominatim Deus designarat. Decalogus tantum6 ac circumcisio cum agno paschali ad sempiternam acceptorum beneficiorum memoriam a nobis usurpatur. Sic autem persuasum habeo, nullam omnino religionem sine ritibus ac ceremoniis consistere posse, nec opinor ullum majus arcanum habere religionem romanam tantae diuturnitatis, quam rituum ac ceremoniarum tantam, quanta cogitare potest7, multitudinem ac varietatem, tum suavissimam canticorum ac organorum, tum etiam vestium ac suppellectilis sacrae ac pretiosae8 pompam, quae populum quasi spectaculo admirabile retineat suspensum. Ad quod9 enim Deus vestitum Aaronis pontificis maximi augusta quidem specie venerabilem fecisset? aut cur tot sacrificiorum ritus, tot lotiones, tot exquisitas expiationes jussisset, si plebis imperitae mentes cultu religionis obligari commodius arbitraretur? Multa quidem a Judaeis ecclesia Romana, maximam tamen rituum partem a veteribus Graecis et Latinis accepit, ut10 etiamnum pelles hostiarum, quibus ipsi sacrifici caput obvelabant, a Canonicis usurpari videmus; et abrasiones verticis jam inde ab Iside, quae Osiridis audita morte caput una cum ejus sacerdotibus abrasit, forsitan originem traxerunt, tum etiam populi dimissiones11 peractis sacris, quas τοῦ δήμου ἀφέσεις appellabant, tum aquae lustrales, chori, proterviae12, theophaniae, tensae, fercula, saltationes ac pulvinaria Deorum.
1. Alibi: victum.
2. Alii: Noëmum. 3. Deest in alio codice.
4. Gen. 26, 4. 5. Deut. 4, 19 sqq. 6. Alibi:
tamen. 7. Alius: posset. 8. Alibi:
sacram et pretiosam. 9. Alibi: quid. 10. Deest
in aliis codicibus. 11. Addit alius: cum dicitur: Ite,
missa est. 12. Exod. 12.
CURTIUS: Haec pompa Romanae religionis ludos potius theatrales ac spectacula veterum paganorum decet, quam veram pietatem, quae fucum respuit, simulationem ac speciem abhorret, nec quicquam fallacius est, quam quod exterius speciosum apparet, ut fucatae1 merces, picti parietes, fucati vultus. Et quemadmodum piscis Tulis ac tigris bellua pereleganti colorum varietate cutim distinctam habent, cum tamen nihil utraque animante crudelius sit: ita quoque de religionibus judicandum, quae ritibus tantum ac ceremoniis nituntur.
1. Alii: fucata.
174 SALOMO: Alter certe alterius ope carere non potest. OCTAVIUS: Nihil a Toralba, parum etiam a Salomone dissident Ismaëlitae, ac saepissime legislator in Alcorano contestatur populos omnes, Abrahami legem profiteri1 et exequi, scilicet purum unius aeterni Dei cultum, ab omni idololatria penitus alienum, benignitatem adversus tenues, infinitis locis justitiam in omnes. Hoc tantum interesse puto, quod legislator Hebraeorum cum praemia cultoribus suis proponeret, duobus verbis rem absolvit: hoc fac et vives; Ismaëlitarum vero legislator paradisum suum tot ac tam multis deliciis ac voluptatum fruendarum spe instruxit, ut talibus illecebris etiam invitos et nolentes in officio retineret, flagitiosos vero ab injuriosa et conscelerata vita, suppliciorum immanium2 acerbitate proposita, revocaret. Ritus autem ac necessarias tantum ceremonias, nullas inutiles habemus, nulla spectacula, nullas picturas aut caelaturas, quae populum a cultu et cogitatione rerum divinarum avertere queant. Lotionibus etiam frequentissimis utimur, ut sordes etiam interiores saepius eluere condiscamus.
1. Alibi: confiteri.
2. Desunt haec tria verba in aliis codicibus.
TORALBA1: Qui rituum multitudine plebem obruunt, religionem in superstitionem convertunt; qui autem omnes omnino resecant, nae illi omnes religiones a stirpe evellunt, non aliter ac vinitor ille, qui a vicino superflua vitium2 secare doctus, ut vites abundantius repullularent, suas ipse solo tenus exsecuit. Idem iis contigisse videmus, quos antiquae Romanorum religionis piget, brevi quoque novae pigebit, nisi cum ritibus ac ceremoniis necessariis, tum etiam praemiorum spe majore pontificibus ac sacerdotibus proposita, optimum ac doctissimum quemque retinere conentur. Nihil autem accuratius divina lege praecipitur, quam ut sacerdotibus ac Levitis bonorum omnium decimae, primitiae ac sacrificiorum legitima pars modis omnibus tribuatur. Sic enim ab Hebraeorum sapientibus traditur, frugum sterilitatem, pecorum interitus ac inopiam extremam eos consequi, qui sacerdotibus sua eripiant, qui decimis fraudem faciant. Importate, inquit Deus apud prophetam3, decimas omnes in aedem4 meam, ut subinde largitio fieri possit, atque in eo ipso periculum facite et tentate me, si non aperuero coeli fenestras omnes, ut impleam vobis thesauros meos5 et affluentiam omnium bonorum: increpabo devastatorem6, quo minus calamitatem et sterilitatem vestris agris inferat; quo quidem arcano nullum ad opes comparandas majus esse potest.
1. Alius: CORONAEUS.
2. Deest alibi. 3. Mal. 3, 10 sqq. 4. Alibi:
domum. 5. Alibi: vos thesauris meis. 6. Alius:
devoratorem.
OCTAVIUS: Illud1 Muselmannis omnibus potissimum curae est, ut sacrorum antistites opibus affluant, idque Muhammedes sapienter providit, ne sacerdotum inopia rerum divinarum ac religionis afferat contemptum.
1. Deest in aliis
codicibus.
175 CURTIUS: Decuitne Muhammedem, qui se prophetam ferebat, mendaciorum ferculis imperitos plebis animos inescare aut legem a Gabriele sibi datam mentiri? Cum autem1 in Alcorano scripserit2, virginem Mariam matrem Jesu esse Mosis et Aaronis sororem, nimis pueriliter in historia mentitus est; duobus enim annorum millibus Maria soror Mosis ante mortua erat, quam Maria mater Jesu nasceretur. Quod autem Agareni se Deum aeternum colere praedicant et eundem adorare, quem olim Abrahamus, in eo ipso a sua lege defecerunt, quippe Dei ac Muhammedis laudes3 saepius cumulant, sepulcra Muhammedis ac Nabissae religiose adorant ac donis ingentibus oblatis venerantur. Quid enim funestius, quam quod Muhammedes turpissima4 libidinum foeditate homines impuros ad suae religionis cultum pellicere modis omnibus tentavit? aut quis corruptor publicus non sibi persuadeat, pulchrum ac honestum esse in terris id, quod in paradiso honestum esse docuit legislator? et quidem Leo Afer, qui, Mahomedis ejurata religione, Romanam amplexus est, scribit, quendam sectarium Ianfarida5 in urbe Cahira publice mulierem, spectante populi corona, constuprasse ac post amplexum cives mulieris istius vestimenta, quasi divinitatem6 stupri contagione adepta fuissent, summis digitis contacta exosculari coepisse, maritum vero non tantum uxori et adultero gratulatum esse, sed etiam festas epulas et ludos amicis cunctis concelebrasse. Quod mirum videri non debet, cum talia praemia Muhammedes suae religionis cultoribus proposuerit7. Quodsi Pythagoras Homerum, Orpheum, Hesiodum apud inferos, de arboribus suspensos, a serpentibus jure torqueri dixit, ac Plato ipse a sua civitate Homerum exegit, quod Deorum jurgia, plagas, lenocinia, stupra, caedes, incestus turpiter finxisset, quanto poena graviore dignus est Muhammedes, quod8 se prophetam et legislatorem et pietatis magistrum et religionum censorem profitetur9?
1. Alii: enim.
2. Alibi: scripsisset. 3. Desiderantur haec
viginti verba in aliis codicibus. 4. Alii: turpissimarum.
5. Alibi: Ibufaridae. 6. Alii: divinam.
7. Azora 1 et 81. 8. Alibi: qui. 9. Alii:
profiteatur, vel: profitebatur.
SALOMO: Haec omnia non modo dictu foeda, sed etiam exemplo perniciosa videntur, scilicet hominibus turpia libidinum praemia proponere virtutis ac pietatis ergo, ac falsis promissis imperitos, contra quam deceat, tractare1, cum Deus optimus maximus promissa non tantum praestet, sed etiam multo liberalius, quam polliceatur2; impostores vero plura semper promittant, quam efficere queant aut velint. Nam cum Deus spopondisset, virgam illius, quam ad pontificem sibi delegerat, germinaturam, mox eadem virga protulit germina, flores, frondes, fructus: ita quoque cum suae legis cultoribus terram polliceretur, coelestia praemia largitur; cum vitam promittit, non modo hanc, sed etiam futuram multo meliorem donat. Sic Onkelos Chaldaeus interpres locum hunc: Qui pacta mea et judicia exequetur, 176 vivet3, interpretatur de vita sempiterna. Illud perniciosius, quod qui praemia ista libidinum fabulosa esse sciunt, etiam supplicia4 proposita pro fabulis habent et in omne dedecus praecipites ruunt.
1. Alii: lactare.
2. Alibi: pollicebatur. 3. Levit. 19. Exod.
20, 31. Deuter. 15. Ezech. 2. 4. Alibi: sceleribus.
OCTAVIUS: Xenophontis et Platonis sententia mihi valde probatur, scilicet magistratibus ac medicis licere ac semper licuisse, perinde ac nutricibus erga infantes, mentiri, his quidem salutis corporum ac rerum publicarum causa, quanto magis animorum1 saluti modis omnibus consulendum? Demus certe Muhammedem corporeas voluptates post hanc vitam promisisse his, qui pudicitiam colerent, quam ipse legislator in Maria virgine, in Zacharia, in Johanne maximis laudibus pluribus Alcorani locis commendavit, adulteros vero sempiternis inferorum ignibus devovit2. Sed quis non videt, haec ab eo3 scripta fuisse, ut omnes intelligerent, eos, qui sese turpium voluptatum blanditiis mancipassent4, praemiis aeternis ac beata vita carituros? Sic enim aperte declarat5. Sed quoniam australes populi omnium maxime projecti sunt in Venerem, Muhammedes illa praemia excogitavit, ut homines etiam invitos pertraheret6 ad verum decus. Cum igitur illa sanxerit, ut animas ab interitu servaret, quid in eo genere tum peccavit, quod veniam non mereatur? aut quid aliud Christus proposuit7, quam eos, qui summa cum integritate vixerint, beatissimam vitam in aeternis voluptatibus perfruendis adepturos? Quanquam non valde solliciti sint viri boni ac sapientes, quanta sint virtutis ac pietatis praemia futura, cum virtus per se ipsam maximum sibi praemium sit, ac magnopere laudandus videatur, qui nihil boni facit, nulla proposita mercede. Omissis igitur virtutum praemiis, omnes omnium religiones inquirite, si ulla est usquam gentium aut antea8 exstitit unquam, quae puriorem aeterni Dei cultum doceat, quae ab idolorum et creatarum rerum non modo cultu, verum etiam adspectu et cogitatione longius discedat, quam religio Musulmannorum.
1. Alibi: animarum.
2. Azora 76. 3. Alibi: illo. 4. Alius:
manciparent. 5. Azora 1 et 6, 51 et 117. 6. Alibi:
protraheret. 7. Alibi: promisit. 8. Alibi:
ulla.
SALOMO: Quod Ismaëlitae aeternum Deum nec plures uno colunt, hoc habent a lege divina, nec decuit Muhammedem, novae1 legis specie, quam ab angelo Gabriele sibi datam mentitus est, vera falsis, turpia honestis miscere.
1. Alibi: nova.
OCTAVIUS: Necessariam fuisse legem Muhammedis, docuit eventus; neque enim aliter Asiae et Africae populi de opinione illa deitatis, quam de Jove et Christo conceperant, deturbari potuissent, nisi Muhammedes ope divina id praestitisset, ne deinceps homines ullam spem aut praesidium salutis in illius vita aut in hujus morte collocarent, quem tamen mortuum esse negavit, sed Dei potestate hostium manibus ereptum. His jactis fundamentis, duo1 praesidia maxima stabiliendae religionis adjecit, primum quod servitia 177 ad pileum vocavit, libertate proposita iis omnibus, qui se suamque disciplinam sequerentur, alterum quod de sua lege2 disputari vetuit, sed bellorum vastitate ac terrore poenarum sua jussa detrectantes compelli jussit3. Itaque Homarus, Muhammedis legatus, ingenti servorum exercitu collecto, praefectos urbium ac praesides Arabiae, Syriae, Aegypti armis fregit, ac brevi Chaldaeorum ac Persidis regiones4 invasit, exustis omnibus paganorum et Christianorum libris. Illud tamen arcanum adhibuit, quod Christianos quidem ad se pertraxit, cum prophetam Christum appellaret, Judaeos vero, Arianos, Nestorianos, Sabellianos pellexit, cum Christum negaret Deum esse. Est enim Arianorum sententia fundamentum religionis Ismaëlitarum, quoniam utrique virginis quidem filium et creaturam esse confitentur, Deum tamen esse negant5. Quae Arianorum sententia conciliis octo confirmata est, scilicet quae Tyri, Sardibus, Smyrnae, Mediolani, Seleuciae, Nicaeae, Tarsi coacta sunt, ac potissimum synodo Ariminensi, qua sexcentorum pontificum concordibus animis ac sententiis Arianam religionem comprobarunt. Clarius etiam Nestorius, qui Mariam Dei matrem esse aperte negavit.
1. Deest in alio codice.
2. Alibi: religione. 3. Azora 2. 3. 6. 4. Alibi:
legiones. 5. Epiphanius contra Arianos; Hilarius l.
3. de trinit.
CURTIUS: Si haereticorum inter se conspirantium multitudo synodus est appellanda, quid obstat, quominus Epicuraeorum coetui ecclesias et concilia non liceat appellare? At ne juris consulti quidem ullam societatem scelerum aut collegia flagitiosorum1 coire patiuntur, quanto minus Nestorianorum, Sabellianorum et Arianorum nefariae conjurationes2 in Deum concilia dici debent, cum abrogaverint praecipuum fidei caput, scilicet Christi deitatem ac trium personarum in unius essentia trinitatem, quam firmissimis innumerabilium conciliorum ac potissimum Nicaenae synodi fundamentis stabilitam debemus tueri.
1. Alibi: flagitiorum.
2. Alibi: conciones.
OCTAVIUS: Christianae religionis antiquitatem—1
1. Alii codices
adjiciunt: conspiciuntur.
Hic CORONAEUS, cum Octavium ad responsionem paratum prospiceret ac diutius de rebus gravissimis protracta disputatio fuisset, coetum solvens: Post coenam caetera, inquit, ne Octavium de possessione loquendi dejecisse videamur; tum illud disseretur, si placet, an viro bono de religione aliter sentire liceat, quam publice profiteatur? Ita, salutati vicissim, cum summa spe futurae disputationis discesserunt.
|